1. Et introduxit me in templum et mensus est postes: sex cu bitos latitudinis hinc et sex cubitos latitudinis inde.

2. Et latitudo portae decem cubitorum erat, et latera portae quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde; et mensus est longitudinem eius quadraginta cubitorum et latitudinem viginti cubitorum.

3. Et introgressus intrinsecus, mensus est in poste portae duos cubitos et portam sex cubitorum et latitudinem laterum portae septem cubitorum hinc et septem cubitorum inde.

4. Et mensus est longitudinem eius viginti cubitorum et latitudinem viginti cubitorum versus faciem templi. Et dixit ad me: “Hoc est Sanctum sanctorum”.

5. Et mensus est parietem domus sex cubitorum et latitudinem aedificii adiacentis quattuor cubitorum undique per circuitum domus;

6. cubicula autem adiacentia, cubiculum super cubiculum, in tribus tabulatis. Et erant margines eminentes in pariete domus pro cubiculis adiacentibus per circuitum, ut essent fulcra, neque essent fulcra intra parietem domus,

7. et latitudo ambitus sursum ascendens iuxta cubicula adiacentia, quia circumdata erat domus usque sursum circa domum; idcirco amplificata erat domus usque sursum, et de inferiore tabulato ascendebatur ad superius per medium.

8. Et vidi in domo altitudinem per circuitum, fundamenta aedificii adiacentis mensura calami pleni, id est sex cubitorum, in altitudine.

9. Et latitudo parietis aedificii adiacentis forinsecus erat quinque cubitorum. Et area vacua inter cubicula domui adiacentia,

10. et inter exedras habebat latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique.

11. Et ostia aedificii adiacentis ad aream vacuam, ostium unum ad viam aquilonis et ostium unum ad viam australem; et latitudo muri areae vacuae quinque cubitorum in circuitu.

12. Et aedificium, quod erat ex adverso areae separatae versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum; paries autem aedificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum et longitudo eius nonaginta cubitorum.

13. Et mensus est domus longitudinem centum cubitorum et areae separatae et aedificii et parietum eius longitudinem centum cubitorum;

14. latitudinem autem faciei domus et areae separatae contra orientem centum cubitorum.

15. Et mensus est longitudinem aedificii ex adverso areae separatae ad dorsum et parietum eius ex utraque parte centum cubitorum. Et templum interius et vestibulum exterius

16. strata erant ligno, et fenestrae marginatae et margines in circuitu triplices contra limen erant strato ligno per gyrum in circuitu, et a terra usque ad fenestras — et fenestrae poterant claudi — usque ad superiora ostii;

17. et usque ad domum interiorem et forinsecus et per omnem parietem in circuitu, intrinsecus et forinsecus, ad mensuram

18. fabrefacti cherubim et palmae, et palma inter cherub et cherub; duasque facies habebat cherub,

19. faciem hominis versam ad palmam ex hac parte et faciem leonis versam ad palmam ex alia parte: expressi per omnem domum in circuitu.

20. De terra usque ad superiora portae cherubim et palmae caelatae erant. In pariete templi

21. postes portae quadruplices, et coram sanctuario aspectus quasi aspectus

22. altaris lignei trium cubitorum altitudo, et longitudo eius duorum cubitorum, et anguli eius et bases eius et parietes eius lignei. Et locutus est ad me: “Haec est mensa coram Domino”.

23. Et duo ostia erant templo et sanctuario

24. duo ostia. Ostiis erant duae valvae versatiles usque ad parietem, valvae duae ostio uni et valvae duae ostio alteri.

25. Et caelati erant in ipsis ostiis templi cherubim et sculpturae palmarum, sicut in parietibus quoque expressi erant; et tectum ligneum erat in vestibuli fronte forinsecus.

26. Et fenestrae marginatae et similitudo palmarum hinc atque inde in lateribus vestibuli et in cubiculis adiacentibus domus.



Livros sugeridos


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.