1. Et vidi: et ecce super fir mamentum, quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii apparuit super ea.

2. Et dixit ad virum, qui indutus erat lineis, et ait: “Ingredere in medio rotarum, quae sunt subtus cherub, et imple manus tuas prunis ignis, quae sunt inter cherubim, et effunde super civitatem”. Ingressusque est in conspectu meo.

3. Cherubim autem stabant a dextris domus, cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.

4. Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus, et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriae Domini.

5. Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.

6. Cumque praecepisset viro, qui indutus erat lineis, dicens: “Sume ignem de medio rotarum, de medio cherubim”, ingressus ille stetit iuxta rotam;

7. et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem, qui erat inter cherubim, et sumpsit et dedit in manus eius, qui indutus erat lineis; qui accipiens egressus est.

8. Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum,

9. et vidi: et ecce quattuor rotae iuxta cherubim; rota una iuxta cherub unum, et rota alia iuxta cherub unum, species autem rotarum erat quasi species lapidis chrysolithi,

10. et aspectus earum similitudo una illis quattuor, quasi sit rota in medio rotae.

11. Cumque ambularent in quattuor partes, gradiebantur et non convertebantur ambulantes, sed ad locum, ad quem ire declinabat quae prima erat, sequebantur et ceterae nec convertebantur, cum ambularent.

12. Et omne corpus eorum et terga et manus et pennae et rotae plena erant oculis in circuitu illis quattuor;

13. et rotae istae vocatae sunt Volubiles, audiente me.

14. Quattuor autem facies habebat unumquodque: facies prima facies cherub, et facies secunda facies hominis, et tertia facies leonis, et quarta facies aquilae.

15. Et elevati sunt cherubim: ipsum est animal, quod videram iuxta fluvium Chobar.

16. Cumque ambularent, cherubim ibant pariter, et rotae iuxta ea; et cum elevarent cherubim alas suas, ut exaltarentur de terra, non convertebantur rotae, sed et ipsae iuxta erant.

17. Stantibus illis, stabant et cum elevatis elevabantur; spiritus enim animalium erat in eis.

18. Et egressa est gloria Domini a limine templi et stetit super cherubim;

19. et elevantes cherubim alas suas exaltata sunt a terra coram me, et, illis egredientibus, rotae quoque subsecutae sunt; et stetit in introitu portae domus Domini orientalis, et gloria Dei Israel erat super eos.

20. Ipsum est animal, quod vidi subter Deum Israel iuxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.

21. Quattuor per quattuor vultus unicuique, et quattuor alae unicuique, et similitudo manus hominis sub alis eorum;

22. et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quorum aspectum videram iuxta fluvium Chobar. Et singuli ante faciem suam gradiebantur.





“O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade”. São Padre Pio de Pietrelcina