1. Hae quoque parabolae Salomonis, quas transcripse runt viri Ezechiae regis Iudae.

2. Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.

3. Caelum prae altitudine et terra prae profunditate, et cor regum inscrutabile.

4. Aufer scorias de argento, et egredietur vas pro argentario.

5. Aufer impium de conspectu regis, et firmabitur iustitia thronus eius.

6. Ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris.

7. Melius est enim ut dicatur tibi: “Ascende huc”, quam ut humilieris coram principe.

8. Quae viderunt oculi tui, ne proferas in iurgio cito, quoniam quid facies postea, cum dehonestaverit te amicus tuus?

9. Causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extranei ne reveles,

10. ne forte insultet tibi, cum audierit, et contumelia tua revocari non poterit.

11. Mala aurea in ornatibus argenteis, verbum prolatum in tempore suo.

12. Inauris aurea et margaritum fulgens sapiens, qui arguit super aurem audientem.

13. Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei, qui misit eum: animam ipsius recreat.

14. Nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non complens.

15. Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet ossa.

16. Mel invenisti? Comede, quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud.

17. Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, ne quando satiatus oderit te.

18. Malleus et gladius et sagitta acuta homo, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.

19. Dens putridus et pes vacillans, qui sperat super infideli in die angustiae.

20. Sicut exuens pallium in die frigoris, sicut acetum in nitro, qui cantat carmina cordi tristi.

21. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, pota illum:

22. prunas enim congregabis super caput eius, et Dominus reddet tibi.

23. Ventus aquilo parturit pluvias, et faciem tristem lingua detrahens.

24. Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.

25. Aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua.

26. Fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio.

27. Mel nimium comedere non est bonum, nec quaestus gloriae est gloria.

28. Urbs diruta et absque muro vir, qui non potest cohibere spiritum suum.



Livros sugeridos


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.