1. Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:

2. “Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per familias et domos suas

3. a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium, qui ingrediuntur, ut stent et ministrent in tabernaculo conventus.

4. Hic est cultus filiorum Caath in tabernaculo conventus: sanctum sanctorum.

5. Ingredientur Aaron et filii eius, quando movenda sunt castra, et deponent velum, quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii;

6. et operient rursum velamine pellium delphini extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes.

7. Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea acetabula et phialas, cyathos et crateras ad liba fundenda; panes semper in ea erunt.

8. Extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento pellium delphini et inducent vectes.

9. Sument et pallium hyacinthinum, quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt;

10. et super omnia ponent operimentum pellium delphini et ponent super feretrum.

11. Nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum pellium delphini et inducent vectes.

12. Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio; et extendent desuper operimentum pellium delphini ponentque super feretrum.

13. Sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimento;

14. ponentque super illud omnia vasa, quibus in ministerio eius utuntur, id est ignium receptacula, fuscinulas ac vatilla et pateras. Cuncta vasa altaris operient simul velamine pellium delphini et inducent vectes.

15. Cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath, ut portent involuta, et non tangent sanctuarium, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo conventus.

16. Ad curam Eleazari filii Aaron sacerdotis pertinet oleum ad concinnandas lucernas et gratissimum incensum et oblatio, quae semper offertur, et oleum unctionis et quidquid ad cultum habitaculi pertinet omniumque vasorum, quae in sanctuario sunt”.

17. Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:

18. “Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum,

19. sed hoc facite eis, ut vivant et non moriantur, quando appropinquant ad sancta sanctorum: Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat.

20. Non intrabunt ad videndum, nec puncto quidem, sanctuarium; alioquin morientur”.

21. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

22. “Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas;

23. a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta numera omnes, qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo conventus.

24. Hoc est officium familiarum Gersonitarum,

25. ut portent cortinas habitaculi, tabernaculum conventus, operimentum eius et super illud velamen delphini velumque, quod pendet in introitu tabernaculi conventus,

26. cortinas atrii et velum in introitu atrii, quod est circa habitaculum et altare, funiculos et vasa ministerii, omnia, quae facta sunt, ut eis laborent.

27. Iubente Aaron et filiis eius, portabunt filii Gerson, et scient singuli cui debeant oneri mancipari.

28. Hic est cultus familiarum Gersonitarum in tabernaculo conventus; eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.

29. Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis

30. a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta, omnes, qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum tabernaculi conventus.

31. Haec sunt onera eorum: portabunt tabulas habitaculi et vectes eius, columnas ac bases earum,

32. columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis; omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt.

33. Hoc est officium familiarum Meraritarum et ministerium in tabernaculo conventus; eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis”.

34. Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum

35. a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum, omnes, qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi conventus;

36. et inventi sunt duo milia septingenti quinquaginta.

37. Hic est numerus familiarum Caath, qui ministrant in tabernaculo conventus: hos numeravit Moyses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Moysi.

38. Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum

39. a triginta annis et supra usque ad quinquagesimum annum, omnes, qui ingrediuntur, ut ministrent in tabernaculo conventus;

40. et inventi sunt secundum familias et domus patrum suorum duo milia sescenti triginta.

41. Hic est numerus Gersonitarum, omnes, qui ministrant in tabernaculo conventus, quos numeraverunt Moy ses et Aaron iuxta verbum Domini.

42. Numeratae sunt et familiae filiorum Merari per cognationes et domos patrum suorum

43. a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum, omnes, qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi conventus;

44. et inventi sunt tria milia ducenti.

45. Hic est numerus familiarum filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Moysi.

46. Omnes, qui recensiti sunt de Levitis et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron et principes Israel per cognationes et domos patrum suorum

47. a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda in tabernaculo conventus,

48. fuerunt simul octo milia quingenti octoginta. 49 Iuxta verbum Domini per manum Moysi recensuit eos unumquemque iuxta officium et onera sua, sicut praeceperat ei Dominus.



Livros sugeridos


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.