1. Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam, quae est ante portam Aquarum, et dixerunt Esdrae scribae, ut afferret librum legis Moysi, quam praece perat Dominus Israeli.

2. Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum cunctisque, qui poterant intellegere, in die prima mensis septimi.

3. Et legit in eo in platea, quae erat ante portam Aquarum, de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et eorum, qui intellegere poterant; et aures omnis populi erant erectae ad librum legis.

4. Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem ad hoc fecerant; et steterunt iuxta eum Matthathias et Sema et Anaia et Uria et Helcia et Maasia ad dexteram eius, et ad sinistram Phadaia, Misael et Melchia et Hasum et Hasbadana, Zacharia et Mosollam.

5. Et aperuit Esdras librum coram omni populo — super universum quippe populum eminebat — et, cum aperuisset eum, stetit omnis populus.

6. Et benedixit Esdras Domino, Deo magno; et respondit omnis populus: “Amen, amen”, elevans manus suas. Et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terram.

7. Porro Iesua et Bani et Serebia, Iamin, Accub, Sabethai, Hodia, Maasia, Celita, Azarias, Iozabad, Hanan, Phalaia et Levitae erudiebant populum in lege; populus autem stabat in gradu suo.

8. Et legerunt in libro legis Dei distincte et aperierunt sensum et explicaverunt lectionem.

9. Dixit autem Nehemias, ipse est praepositus, et Esdras sacerdos et scriba et Levitae instruentes populum universo populo: “Dies iste sanctificatus est Domino Deo nostro! Nolite lugere et nolite flere”. Flebat enim omnis populus, cum audiret verba legis.

10. Et dixit eis: “Ite, comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes his, qui non praeparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini nostri est; et nolite contristari, gaudium etenim Domini est fortitudo vestra”.

11. Levitae autem silentium faciebant in omni populo dicentes: “Tacete, quia dies sanctus est, et nolite dolere”.

12. Abiit itaque omnis populus, ut comederet et biberet et mitteret partes et faceret laetitiam magnam, quia intellexerant verba, quae docuerat eos.

13. Et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi, sacerdotes et Levitae ad Esdram scribam, ut intellegerent verba legis.

14. Et invenerunt scriptum in lege, quam praecepit Dominus per Moysen, ut habitent filii Israel in tabernaculis in die sollemni mense septimo

15. et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Ierusalem dicentes: “Egredimini in montem et afferte frondes olivae et frondes oleastri, frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi, ut fiant tabernacula, sicut scriptum est”.

16. Et egressus est populus, et attulerunt feceruntque sibi tabernacula, unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in platea portae Aquarum et in platea portae Ephraim.

17. Fecit ergo universa ecclesia eorum, qui redierant de captivitate, tabernacula et habitaverunt in tabernaculis. Non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israel usque ad diem illum; et fuit laetitia magna nimis.

18. Legit autem in libro legis Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum; et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo conventum iuxta ordinationem.





“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina