1. “Si converteris, Israel, ait Dominus, ad me convertere; si abstuleris abominationes tuas a facie mea, non effugies.

2. Et iurabis: “Vivit Dominus!” in veritate et in iudicio et in iustitia, et benedicentur in ipso gentes et in ipso gloriabuntur.

3. Haec enim dicit Dominus viro Iudae et Ierusalem: Novate vobis novale et nolite serere super spinas.

4. Circumcidimini Domino et auferte praeputia cordium vestrorum, viri Iudae et habitatores Ierusalem, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter malitiam operum vestrorum.

5. Annuntiate in Iuda et in Ierusalem auditum facite; et loquimini et canite tuba in terra, clamate fortiter et dicite: “Congregamini, et ingrediamur civitates munitas”.

6. Levate signum in Sion, fugite, nolite stare, quia malum ego adduco ab aquilone et contritionem magnam.

7. Ascendit leo de cubili suo, et praedo gentium se levavit; egressus est de loco suo, ut ponat terram tuam in solitudinem: civitates tuae vastabuntur, remanentes absque habitatore.

8. Super hoc accingite vos ciliciis, plangite et ululate, quia non est aversa ira furoris Domini a nobis.

9. Et erit in die illa, dicit Dominus, peribit cor regis et cor principum, et obstupescent sacerdotes, et prophetae consternabuntur”.

10. Et dixi: “Heu, Domine Deus! Ergo decepisti populum istum et Ierusalem dicens: “Pax erit vobis”; et ecce pervenit gladius usque ad animam”.

11. In tempore illo dicetur populo huic et Ierusalem: “Ventus urens collium, qui sunt in deserto, invadit filiam populi mei non ad ventilandum et ad purgandum.

12. Ventus plenior his veniet mihi, nunc et ego loquar iudicia mea cum eis”.

13. Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus eius; velociores aquilis equi illius. Vae nobis, quoniam vastati sumus!

14. Lava a malitia cor tuum, Ierusalem, ut salva fias; usquequo morabuntur in te cogitationes iniquae?

15. Vox enim annuntiantis a Dan et notam facientis calamitatem de monte Ephraim.

16. Nuntiate gentibus. Ecce adsunt! Auditum facite hoc super Ierusalem: “Custodes venerunt de terra longinqua et dederunt super civitates Iudae vocem suam;

17. quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro, quia adversus me contumax erat”, dicit Dominus.

18. Via tua et opera tua fecerunt haec tibi; ista malitia tua, quia amara, quia tetigit cor tuum.

19. Viscera mea, viscera mea! Doleo. Parietes cordis mei! Turbatur in me cor meum: non tacebo, quoniam vocem bucinae audivit anima mea, clamorem proelii.

20. Contritio super contritionem vocata est, quoniam vastata est omnis terra, repente vastata sunt tabernacula mea, subito tentoria mea.

21. Usquequo videbo vexillum, audiam vocem bucinae?

22. “Quia stultus populus meus: me non cognoverunt; filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nesciunt”.

23. Aspexi terram, et ecce vacua erat et deserta; et caelos, et non erat lux in eis.

24. Aspexi montes, et ecce movebantur, et omnes colles conturbati sunt.

25. Aspexi, et ecce non erat homo, et omne volatile caeli recesserat.

26. Aspexi, et ecce hortus desertus, et omnes urbes eius destructae sunt a facie Domini et a facie irae furoris eius.

27. Haec enim dicit Dominus: “Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam.

28. Super hoc lugebit terra, et maerebunt caeli desuper, eo quod locutus sum, statui et non paenitet me nec avertar ab eo”.

29. A voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas; ingressi sunt silvas condensas et ascenderunt rupes; universae urbes derelictae sunt, et non habitat in eis homo.

30. Tu autem, vastata, quid facies? Cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris; contempserunt te amatores tui, animam tuam quaerent.

31. Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperae; vox filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas: “Vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectores!”.



Livros sugeridos


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.