1. Et ecce vir Dei venit de Iuda in sermone Domini in Bethel, Ieroboam stante super altare ad adolendum;

2. et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait: “Altare, altare, haec dicit Dominus: Ecce filius nascetur domui David, Iosias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te immolant, et ossa hominum super te incendent”.

3. Deditque in illa die signum dicens: “Hoc erit signum, quod locutus est Dominus: ecce altare scindetur, et effundetur cinis, qui in eo est”.

4. Cumque audisset rex sermonem hominis Dei, quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari dicens: “Apprehendite eum!”. Et exaruit manus eius, quam extenderat contra eum, nec valuit retrahere eam ad se.

5. Altare quoque scissum est, et effusus est cinis de altari iuxta signum, quod praedixerat vir Dei in sermone Domini.

6. Et ait rex ad virum Dei: “Deprecare faciem Domini Dei tui et ora pro me, ut restituatur manus mea mihi”. Oravit vir Dei faciem Domini, et reversa est manus regis ad eum et facta est sicut prius fuerat.

7. Locutus est autem rex ad virum Dei: “Veni mecum domum, ut prandeas, et dabo tibi munera”.

8. Responditque vir Dei ad regem: “Si dederis mihi mediam partem domus tuae, non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto;

9. sic enim mandatum est mihi in sermone Domini praecipientis: “Non comedes panem neque bibes aquam nec reverteris per viam, qua venisti””.

10. Abiit ergo per aliam viam et non est reversus per iter, quo venerat in Bethel.

11. Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel; ad quem venerunt filii sui et narraverunt ei omnia opera, quae fecerat vir Dei illa die in Bethel, et verba, quae locutus fuerat ad regem, narraverunt quoque patri suo.

12. Et dixit eis pater eorum: “Per quam viam abiit?”. Ostenderunt ei filii sui viam, per quam abierat vir Dei, qui venerat de Iuda.

13. Et ait filiis suis: “Sternite mihi asinum”. Qui cum stravissent, ascendit

14. et abiit post virum Dei et invenit eum sedentem subtus terebinthum et ait illi: “Tune es vir Dei, qui venisti de Iuda?”. Respondit ille: “Ego sum”.

15. Dixit ad eum: “Veni mecum domum, ut comedas panem”.

16. Qui ait: “Non possum reverti neque venire tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto;

17. sic enim dictum est mihi in sermone Domini: “Non comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per viam, qua ieris””.

18. Qui ait illi: “Et ego propheta sum similis tui; et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens: “Reduc eum tecum in domum tuam, et comedat panem et bibat aquam””. Fefellit eum

19. et reduxit secum; comedit ergo panem in domo eius et bibit aquam.

20. Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam, qui reduxerat eum,

21. et exclamavit ad virum Dei, qui venerat de Iuda, dicens: “Haec dicit Dominus: Quia non oboediens fuisti ori Domini et non custodisti mandatum, quod praecepit tibi Dominus Deus tuus,

22. et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco, in quo praecepit tibi, ne comederes panem neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulcrum patrum tuorum”.

23. Cumque comedisset panem et bibisset, stravit sibi asinum prophetae, qui reduxerat eum;

24. et, cum abisset, invenit eum leo in via et occidit, et erat cadaver eius proiectum in itinere; asinus autem stabat iuxta illum, et leo stabat iuxta cadaver.

25. Et ecce viri transeuntes viderunt cadaver proiectum in via et leonem stantem iuxta cadaver; et venerunt et divulgaverunt in civitate, in qua prophetes ille senex habitabat.

26. Quod cum audisset propheta ille, qui reduxerat eum de via, ait: “Vir Dei est, qui inoboediens fuit ori Domini, et tradidit eum Dominus leoni; et confregit eum et occidit iuxta verbum Domini, quod locutus est ei”.

27. Dixitque ad filios suos: “Sternite mihi asinum!”. Qui cum stravissent,

28. et ille abisset, invenit cadaver eius proiectum in via et asinum et leonem stantes iuxta cadaver; non comedit leo de cadavere nec laesit asinum.

29. Tulit ergo prophetes cadaver viri Dei et posuit illud super asinum et reversus intulit in civitatem prophetae senis, ut plangerent eum et sepelirent.

30. Et posuit cadaver eius in sepulcro suo, et planxerunt eum: “Heu, heu, mi frater!”.

31. Cumque sepelissent eum, dixit ad filios suos: “Cum mortuus fuero, sepelite me in sepulcro, in quo vir Dei sepultus est; iuxta ossa eius ponite ossa mea.

32. Profecto enim veniet sermo, quem praedixit in sermone Domini contra altare, quod est in Bethel, et contra omnia fana excelsorum, quae sunt in urbibus Samariae”.

33. Post haec non est reversus Ieroboam de via sua pessima, sed iterum faciebat de novissimis populi sacerdotes excelsorum; quicumque volebat, implebat eius manum, ut fieret sacerdos excelsorum.

34. Et propter hanc causam peccavit domus Ieroboam, et eversa est et deleta de superficie terrae.



Livros sugeridos


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.