1. His ita gestis, accidit ut peccarent pincerna regis Aegypti et pistor domino suo.

2. Iratusque pharao contra duos eunuchos, praepositum pincernarum et praepositum pistorum,

3. misit eos in carcerem principis satellitum, in quo erat vinctus et Ioseph.

4. Et princeps satellitum tradidit eos Ioseph, qui ministrabat eis. Aliquantulum temporis illi in custodia tenebantur.

5. Videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi.

6. Ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes,

7. sciscitatus est eos dicens: “Cur tristior est hodie solito facies vestra?”.

8. Qui responderunt: “Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis”. Dixitque ad eos Ioseph: “Numquid non Dei est interpretatio? Referte mihi quid videritis”.

9. Narravit praepositus pincernarum somnium suum: “Videbam coram me vitem,

10. in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas et post flores uvas maturescere;

11. calicemque pharaonis in manu mea. Tuli ergo uvas et expressi in calicem, quem tenebam, et tradidi poculum pharaoni”.

12. Respondit Ioseph: “Haec est interpretatio somnii: tres propagines, tres adhuc dies sunt,

13. post quos elevabit pharao caput tuum et restituet te in gradum pristinum; dabisque ei calicem iuxta officium tuum, sicut facere ante consueveras.

14. Tantum memento mei, cum tibi bene fuerit, et facias mecum misericordiam, ut suggeras pharaoni, ut educat me de isto carcere;

15. quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic innocens in lacum missus sum”.

16. Videns pistorum magister quod somnium in bonum dissolvisset, ait: “Et ego vidi somnium, quod tria canistra farinae haberem super caput meum;

17. et in uno canistro, quod erat excelsius, portare me ex omnibus cibis pharaonis, qui fiunt arte pistoria, avesque comedere eos”.

18. Respondit Ioseph: “Haec est interpretatio somnii: tria canistra, tres adhuc dies sunt,

19. post quos auferet pharao caput tuum ac suspendet te in patibulo, et comedent volucres carnes tuas”.

20. Exinde dies tertius natalicius pharaonis erat; qui faciens grande convivium pueris suis elevavit caput magistri pincernarum et caput pistorum principis in medio puerorum suorum;

21. restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum,

22. alterum suspendit in patibulo, sicut interpretatus erat eis Ioseph.

23. Attamen praepositus pincernarum non est recordatus Ioseph, sed oblitus est interpretis sui.



Livros sugeridos


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.