1. Unde bella et unde lites in vobis? Nonne hinc, ex concupi scentiis vestris, quae militant in membris vestris?

2. Concupiscitis et non habetis; occiditis et zelatis et non potestis adipisci; litigatis et belligeratis. Non habetis, propter quod non postulatis;

3. petitis et non accipitis, eo quod male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis.

4. Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur.

5. Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: “Ad invidiam concupiscit Spiritus, qui inhabitat in nobis?”.

6. Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit: “Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam”.

7. Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis.

8. Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo.

9. Miseri estote et lugete et plorate; risus vester in luctum convertatur, et gaudium in maerorem.

10. Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.

11. Nolite detrahere alterutrum, fratres; qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi et iudicat legem; si autem iudicas legem, non es factor legis sed iudex.

12. Unus est legislator et iudex, qui potest salvare et perdere; tu autem quis es, qui iudicas proximum?

13. Age nunc, qui dicitis: “Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus”;

14. qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur;

15. pro eo ut dicatis: “Si Dominus voluerit, et vivemus et faciemus hoc aut illud”.

16. Nunc autem gloriamini in superbiis vestris; omnis gloriatio talis maligna est.

17. Scienti igitur bonum facere et non facienti, peccatum est illi!



Livros sugeridos


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.