Encontrados 49 resultados para: Misi

  • Ait Iudas: “Habeat sibi; ne simus in ludibrium. Ego misi haedum, quem promiseram, et tu non invenisti eam”. (Liber Genesis 38, 23)

  • dixitque ad Balaam: “Nonne misi nuntios, ut vocarem te? Cur non statim venisti ad me? An quia honorare te nequeo?”. (Liber Numeri 22, 37)

  • Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram? (Liber Numeri 32, 8)

  • Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros singulos de tribubus suis. (Liber Deuteronomii 1, 23)

  • Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis dicens: (Liber Deuteronomii 2, 26)

  • Et respondit Absalom ad Ioab: “Misi ad te obsecrans, ut venires ad me, et mitterem te ad regem, ut diceres ei: “Quare veni de Gesur? Melius mihi erat adhuc ibi esse”. Obsecro ergo, ut videam faciem regis; quod si est in me iniquitas, interficiat me”. (Liber II Samuelis 14, 32)

  • “Foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum; ideo misi tibi munera, argentum et aurum, et peto, ut irritum facias foedus, quod habes cum Baasa rege Israel, et recedat a me”. (Liber I Regum 15, 19)

  • Revertentesque nuntii dixerunt: “Haec dicit Benadad: Quia misi ad te dicens: “Argentum tuum et aurum tuum et uxores tuas et filios tuos dabis mihi”, (Liber I Regum 20, 5)

  • Et testificatus est Dominus in Israel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntium dicens: “Revertimini a viis vestris pessimis et custodite mandata mea et praecepta iuxta omnem legem, quam praecepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum”. (Liber II Regum 17, 13)

  • Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram magistrum meum, (Liber II Paralipomenon 2, 12)

  • “Foedus inter me et te est et inter patrem meum et patrem tuum; quam ob rem misi tibi argentum et aurum, ut, rupto foedere, quod habes cum Baasa rege Israel, facias eum a me recedere”. (Liber II Paralipomenon 16, 3)

  • Itaque misi Eliezer et Ariel et Semeiam et Ioiarib et Elnathan et Nathan et Zachariam et Mosollam principes sapientes. (Liber Esdrae 8, 16)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina