| 1. | Locutusque est Deus cunctos sermones hos: |
| 2. | “Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. |
| 3. | Non habebis deos alienos coram me. |
| 4. | Non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem eorum, quae sunt in caelo desuper et quae in terra deorsum et quae in aquis sub terra. |
| 5. | Non adorabis ea neque coles, quia ego sum Dominus Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me, |
| 6. | et faciens misericordiam in milia his, qui diligunt me et custodiunt praecepta mea. |
| 7. | Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. |
| 8. | Memento, ut diem sabbati sanctifices. |
| 9. | Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua; |
| 10. | septimus autem dies sabbatum Domino Deo tuo est; non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena, qui est intra portas tuas. |
| 11. | Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, et requievit in die septimo; idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum. |
| 12. | Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. |
| 13. | Non occides. |
| 14. | Non moechaberis. |
| 15. | Non furtum facies. |
| 16. | Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. |
| 17. | Non concupisces domum proximi tui: non desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum nec omnia, quae illius sunt”. |
| 18. | Cunctus autem populus videbat voces et lampades et sonitum bucinae montemque fumantem; et perterriti ac pavore concussi steterunt procul |
| 19. | dicentes Moysi: “Loquere tu nobis, et audiemus; non loquatur nobis Deus, ne moriamur”. |
| 20. | Et ait Moyses ad populum: “Nolite timere; ut enim probaret vos, venit Deus, et ut timor illius esset in vobis, ne peccaretis”. |
| 21. | Stetitque populus de longe; Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus. |
| 22. | Dixit praeterea Dominus ad Moysen: “Haec dices filiis Israel: Vos vidistis quod de caelo locutus sim vobis. |
| 23. | Non facietis praeter me deos argenteos nec deos aureos facietis vobis. |
| 24. | Altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves; in omni loco, in quo memoriam fecero nominis mei, veniam ad te et benedicam tibi. |
| 25. | Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus; si enim levaveris cultrum super eo, polluetur. |
| 26. | Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua. |