| 1. | In principio creavit Deus caelum et terram. |
| 2. | Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae super faciem abyssi, et spiritus Dei ferebatur super aquas. |
| 3. | Dixitque Deus: “Fiat lux”. Et facta est lux. |
| 4. | Et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit Deus lucem ac tenebras. |
| 5. | Appellavitque Deus lucem Diem et tenebras Noctem. Factumque est vespere et mane, dies unus. |
| 6. | Dixit quoque Deus: “Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis”. |
| 7. | Et fecit Deus firmamentum divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita. |
| 8. | Vocavitque Deus firmamentum Caelum. Et factum est vespere et mane, dies secundus. |
| 9. | Dixit vero Deus: “Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida”. Factumque est ita. |
| 10. | Et vocavit Deus aridam Terram congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. |
| 11. | Et ait Deus: “Germinet terra herbam virentem et herbam facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram”. Et factum est ita. |
| 12. | Et protulit terra herbam virentem et herbam afferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum, qui habet in semetipso sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. |
| 13. | Et factum est vespere et mane, dies tertius. |
| 14. | Dixit autem Deus: “Fiant luminaria in firmamento caeli, ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos, |
| 15. | ut luceant in firmamento caeli et illuminent terram. Et factum est ita. |
| 16. | Fecitque Deus duo magna luminaria: luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, et stellas. |
| 17. | Et posuit eas Deus in firmamento caeli, ut lucerent super terram |
| 18. | et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. |
| 19. | Et factum est vespere et mane, dies quartus. |
| 20. | Dixit etiam Deus: “Pullulent aquae reptile animae viventis, et volatile volet super terram sub firmamento caeli”. |
| 21. | Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem, quam pullulant aquae secundum species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum; |
| 22. | benedixitque eis Deus dicens: “Crescite et multiplicamini et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram”. |
| 23. | Et factum est vespere et mane, dies quintus. |
| 24. | Dixit quoque Deus: “Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas”. Factumque est ita. |
| 25. | Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta secundum species suas et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum. |
| 26. | Et ait Deus: “Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et praesint piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra”. |
| 27. | Et creavit Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos. |
| 28. | Benedixitque illis Deus et ait illis Deus: “Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus, quae moventur super terram”. |
| 29. | Dixitque Deus: “Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram et universa ligna, quae habent in semetipsis fructum ligni portantem sementem, ut sint vobis in escam |
| 30. | et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis, quae moventur in terra et in quibus est anima vivens, omnem herbam virentem ad vescendum”. Et factum est ita. |
| 31. | Viditque Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus. |