| 1. | in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum |
| 2. | hoc erat in principio apud Deum |
| 3. | omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est |
| 4. | in ipso vita erat et vita erat lux hominum |
| 5. | et lux in tenebris lucet et tenebræ eam non conprehenderunt |
| 6. | fuit homo missus a Deo cui nomen erat Johannes |
| 7. | hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum |
| 8. | non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine |
| 9. | erat lux vera quæ inluminat omnem hominem venientem in mundum |
| 10. | in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit |
| 11. | in propria venit et sui eum non receperunt |
| 12. | quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine ejus |
| 13. | qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt |
| 14. | et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam ejus gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis |
| 15. | Johannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat |
| 16. | et de plenitudine ejus nos omnes accepimus et gratiam pro gratia |
| 17. | quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Jesum Christum facta est |
| 18. | Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit |
| 19. | et hoc est testimonium Johannis quando miserunt Judæi ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es |
| 20. | et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus |
| 21. | et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non |
| 22. | dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso |
| 23. | ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esajas propheta |
| 24. | et qui missi fuerant erant ex Pharisæis |
| 25. | et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta |
| 26. | respondit eis Johannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis |
| 27. | ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calciamenti |
| 28. | hæc in Bethania facta sunt trans Jordanen ubi erat Johannes baptizans |
| 29. | altera die videt Johannes Jesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi |
| 30. | hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat |
| 31. | et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israël propterea veni ego in aqua baptizans |
| 32. | et testimonium perhibuit Johannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo et mansit super eum |
| 33. | et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto |
| 34. | et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei |
| 35. | altera die iterum stabat Johannes et ex discipulis ejus duo |
| 36. | et respiciens Jesum ambulantem dicit ecce agnus Dei |
| 37. | et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Jesum |
| 38. | conversus autem Jesus et videns eos sequentes dicit eis quid quæritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas |
| 39. | dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima |
| 40. | erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Johanne et secuti fuerant eum |
| 41. | invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus |
| 42. | et adduxit eum ad Jesum intuitus autem eum Jesus dixit tu es Simon filius Johanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus |
| 43. | in crastinum voluit exire in Galilæam et invenit Philippum et dicit ei Jesus sequere me |
| 44. | erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreæ et Petri |
| 45. | invenit Philippus Nathanaël et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetæ invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth |
| 46. | et dixit ei Nathanaël a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide |
| 47. | vidit Jesus Nathanaël venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est |
| 48. | dicit ei Nathanaël unde me nosti respondit Jesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te |
| 49. | respondit ei Nathanaël et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israël |
| 50. | respondit Jesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis majus his videbis |
| 51. | et dicit ei amen amen dico vobis videbitis cælum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis |