| 1. | factum est autem in diebus illis exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis |
| 2. | hæc descriptio prima facta est præside Syriæ Cyrino |
| 3. | et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem |
| 4. | ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam civitatem David quæ vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David |
| 5. | ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnate |
| 6. | factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret |
| 7. | et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in præsepio quia non erat eis locus in diversorio |
| 8. | et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum |
| 9. | et ecce angelus Domini stetit juxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno |
| 10. | et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo |
| 11. | quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David |
| 12. | et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in præsepio |
| 13. | et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum et dicentium |
| 14. | gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonæ voluntatis |
| 15. | et factum est ut discesserunt ab eis angeli in cælum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis |
| 16. | et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Joseph et infantem positum in præsepio |
| 17. | videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc |
| 18. | et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos |
| 19. | Maria autem conservabat omnia verba hæc conferens in corde suo |
| 20. | et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant sicut dictum est ad illos |
| 21. | et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen ejus Jesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur |
| 22. | et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino |
| 23. | sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur |
| 24. | et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum |
| 25. | et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste justus et timoratus expectans consolationem Israël et Spiritus Sanctus erat in eo |
| 26. | et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini |
| 27. | et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo |
| 28. | et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit |
| 29. | nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace |
| 30. | quia viderunt oculi mei salutare tuum |
| 31. | quod parasti ante faciem omnium populorum |
| 32. | lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuæ Israël |
| 33. | et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo |
| 34. | et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem ejus ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israël et in signum cui contradicetur |
| 35. | et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes |
| 36. | et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser hæc processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua |
| 37. | et hæc vidua usque ad annos octoginta quattuor quæ non discedebat de templo jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die |
| 38. | et hæc ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem |
| 39. | et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth |
| 40. | puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo |
| 41. | et ibant parentes ejus per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschæ |
| 42. | et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi |
| 43. | consummatisque diebus cum redirent remansit puer Jesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes ejus |
| 44. | existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos |
| 45. | et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum |
| 46. | et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem |
| 47. | stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis ejus |
| 48. | et videntes admirati sunt et dixit mater ejus ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te |
| 49. | et ait ad illos quid est quod me quærebatis nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt oportet me esse |
| 50. | et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos |
| 51. | et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo |
| 52. | et Jesus proficiebat sapientia ætate et gratia apud Deum et homines |