| 1. | et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis ejus ad eum Domine doce nos orare sicut et Johannes docuit discipulos suos
|
| 2. | et ait illis cum oratis dicite Pater sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum
|
| 3. | panem nostrum cotidianum da nobis cotidie
|
| 4. | et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis et ne nos inducas in temptationem
|
| 5. | et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes
|
| 6. | quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum
|
| 7. | et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse jam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi
|
| 8. | dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit propter inprobitatem tamen ejus surget et dabit illi quotquot habet necessarios
|
| 9. | et ego vobis dico petite et dabitur vobis quærite et invenietis pulsate et aperietur vobis
|
| 10. | omnis enim qui petit accipit et qui quærit invenit et pulsanti aperietur
|
| 11. | quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi
|
| 12. | aut si petierit ovum numquid porriget illi scorpionem
|
| 13. | si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se
|
| 14. | et erat eiciens dæmonium et illud erat mutum et cum ejecisset dæmonium locutus est mutus et admiratæ sunt turbæ
|
| 15. | quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub principe dæmoniorum eicit dæmonia
|
| 16. | et alii temptantes signum de cælo quærebant ab eo
|
| 17. | ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet
|
| 18. | si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me dæmonia
|
| 19. | si autem ego in Beelzebub eicio dæmonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi judices vestri erunt
|
| 20. | porro si in digito Dei eicio dæmonia profecto prævenit in vos regnum Dei
|
| 21. | cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quæ possidet
|
| 22. | si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma ejus aufert in quibus confidebat et spolia ejus distribuit
|
| 23. | qui non est mecum adversum me est et qui non colligit mecum dispergit
|
| 24. | cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quærens requiem et non inveniens dicit revertar in domum meam unde exivi
|
| 25. | et cum venerit invenit scopis mundatam
|
| 26. | et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius pejora prioribus
|
| 27. | factum est autem cum hæc diceret extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quæ suxisti
|
| 28. | at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt
|
| 29. | turbis autem concurrentibus cœpit dicere generatio hæc generatio nequam est signum quærit et signum non dabitur illi nisi signum Jonæ
|
| 30. | nam sicut Jonas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi isti
|
| 31. | regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus et condemnabit illos quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic
|
| 32. | viri ninevitæ surgent in judicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia pænitentiam egerunt ad prædicationem Jonæ et ecce plus Jona hic
|
| 33. | nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant
|
| 34. | lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit
|
| 35. | vide ergo ne lumen quod in te est tenebræ sint
|
| 36. | si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te
|
| 37. | et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisæus ut pranderet apud se et ingressus recubuit
|
| 38. | Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium
|
| 39. | et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisæi quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate
|
| 40. | stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit
|
| 41. | verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis
|
| 42. | sed væ vobis Pharisæis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et præteritis judicium et caritatem Dei hæc autem oportuit facere et illa non omittere
|
| 43. | væ vobis Pharisæis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro
|
| 44. | væ vobis quia estis ut monumenta quæ non parent et homines ambulantes supra nesciunt
|
| 45. | respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister hæc dicens etiam nobis contumeliam facis
|
| 46. | at ille ait et vobis legis peritis væ quia oneratis homines oneribus quæ portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas
|
| 47. | væ vobis quia ædificatis monumenta prophetarum patres autem vestri occiderunt illos
|
| 48. | profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem ædificatis eorum sepulchra
|
| 49. | propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur
|
| 50. | ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista
|
| 51. | a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariæ qui periit inter altare et ædem ita dico vobis requiretur ab hac generatione
|
| 52. | væ vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiæ ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis
|
| 53. | cum hæc ad illos diceret cœperunt Pharisæi et legis periti graviter insistere et os ejus opprimere de multis
|
| 54. | insidiantes et quærentes capere aliquid ex ore ejus ut accusarent eum
|