| 1. | et factum est cum consummasset Jesus sermones hos omnes dixit discipulis suis |
| 2. | scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur |
| 3. | tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Cajaphas |
| 4. | et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent et occiderent |
| 5. | dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo |
| 6. | cum autem esset Jesus in Bethania in domo Simonis leprosi |
| 7. | accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis |
| 8. | videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio hæc |
| 9. | potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus |
| 10. | sciens autem Jesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me |
| 11. | nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis |
| 12. | mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit |
| 13. | amen dico vobis ubicumque prædicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus |
| 14. | tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Judas Scarioth ad principes sacerdotum |
| 15. | et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos |
| 16. | et exinde quærebat oportunitatem ut eum traderet |
| 17. | prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Jesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha |
| 18. | at Jesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis |
| 19. | et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus et paraverunt pascha |
| 20. | vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis |
| 21. | et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est |
| 22. | et contristati valde cœperunt singuli dicere numquid ego sum Domine |
| 23. | at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet |
| 24. | Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo væ autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille |
| 25. | respondens autem Judas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti |
| 26. | cenantibus autem eis accepit Jesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum |
| 27. | et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes |
| 28. | hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum |
| 29. | dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei |
| 30. | et hymno dicto exierunt in montem Oliveti |
| 31. | tunc dicit illis Jesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis |
| 32. | postquam autem resurrexero præcedam vos in Galilæam |
| 33. | respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor |
| 34. | ait illi Jesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis |
| 35. | ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt |
| 36. | tunc venit Jesus cum illis in villam quæ dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem |
| 37. | et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedæi cœpit contristari et mæstus esse |
| 38. | tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum |
| 39. | et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu |
| 40. | et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum |
| 41. | vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma |
| 42. | iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua |
| 43. | et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati |
| 44. | et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens |
| 45. | tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite jam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum |
| 46. | surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit |
| 47. | adhuc ipso loquente ecce Judas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi |
| 48. | qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum |
| 49. | et confestim accedens ad Jesum dixit have rabbi et osculatus est eum |
| 50. | dixitque illi Jesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Jesum et tenuerunt eum |
| 51. | et ecce unus ex his qui erant cum Jesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus |
| 52. | tunc ait illi Jesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt |
| 53. | an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum |
| 54. | quomodo ergo implebuntur scripturæ quia sic oportet fieri |
| 55. | in illa hora dixit Jesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis |
| 56. | hoc autem totum factum est ut implerentur scripturæ prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt |
| 57. | at illi tenentes Jesum duxerunt ad Cajaphan principem sacerdotum ubi scribæ et seniores convenerant |
| 58. | Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem |
| 59. | principes autem sacerdotum et omne concilium quærebant falsum testimonium contra Jesum ut eum morti traderent |
| 60. | et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes |
| 61. | et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum ædificare illud |
| 62. | et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quæ isti adversum te testificantur |
| 63. | Jesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei |
| 64. | dicit illi Jesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus cæli |
| 65. | tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam |
| 66. | quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis |
| 67. | tunc expuerunt in faciem ejus et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt |
| 68. | dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit |
| 69. | Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Jesu Galilæo eras |
| 70. | at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis |
| 71. | exeunte autem illo januam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Jesu Nazareno |
| 72. | et iterum negavit cum juramento quia non novi hominem |
| 73. | et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit |
| 74. | tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit |
| 75. | et recordatus est Petrus verbi Jesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare |