| 1. | tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribæ et Pharisæi dicentes |
| 2. | quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant |
| 3. | ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram |
| 4. | nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur |
| 5. | vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit |
| 6. | et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram |
| 7. | hypocritæ bene prophetavit de vobis Esajas dicens |
| 8. | populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me |
| 9. | sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum |
| 10. | et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite |
| 11. | non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem |
| 12. | tunc accedentes discipuli ejus dixerunt ei scis quia Pharisæi audito verbo scandalizati sunt |
| 13. | at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus cælestis eradicabitur |
| 14. | sinite illos cæci sunt duces cæcorum cæcus autem si cæco ducatum præstet ambo in foveam cadunt |
| 15. | respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam |
| 16. | at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis |
| 17. | non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur |
| 18. | quæ autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem |
| 19. | de corde enim exeunt cogitationes malæ homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiæ |
| 20. | hæc sunt quæ coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem |
| 21. | et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis |
| 22. | et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a dæmonio vexatur |
| 23. | qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos |
| 24. | ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israël |
| 25. | at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me |
| 26. | qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus |
| 27. | at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum |
| 28. | tunc respondens Jesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora |
| 29. | et cum transisset inde Jesus venit secus mare Galilææ et ascendens in montem sedebat ibi |
| 30. | et accesserunt ad eum turbæ multæ habentes secum mutos clodos cæcos debiles et alios multos et projecerunt eos ad pedes ejus et curavit eos |
| 31. | ita ut turbæ mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes cæcos videntes et magnificabant Deum Israël |
| 32. | Jesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbæ quia triduo jam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos jejunos nolo ne deficiant in via |
| 33. | et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam |
| 34. | et ait illis Jesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos |
| 35. | et præcepit turbæ ut discumberet super terram |
| 36. | et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo |
| 37. | et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas |
| 38. | erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres |
| 39. | et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan |