Liber Psalmorum, 19

Vulgata Latina

1 in finem psalmus David

2 exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Jacob

3 mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te

4 memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat diapsalma

5 tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet

6 lætabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri magnificabimur

7 impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum exaudiet illum de cælo sancto suo in potentatibus salus dexteræ ejus

8 hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus

9 ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et erecti sumus

10 Domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te




Capítulos: