Mosaico decorativo

1. et factum est verbum Domini ad Jonam filium Amathi dicens

1. Et factum est verbum Domini ad Ionam filium Amathi dicens:

2. surge vade in Nineven civitatem grandem et prædica in ea quia ascendit malitia ejus coram me

2. “Surge et vade in Nineven civitatem grandem et praedica in ea, quia ascendit malitia eius coram me”.

3. et surrexit Jona ut fugeret in Tharsis a facie Domini et descendit Joppen et invenit navem euntem in Tharsis et dedit naulum ejus et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini

3. Et surrexit Ionas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini; et descendit Ioppen et invenit navem euntem in Tharsis et dedit naulum eius et descendit in eam, ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini.

4. Dominus autem misit ventum magnum in mari et facta est tempestas magna in mari et navis periclitabatur conteri

4. Dominus autem misit ventum magnum in mare, et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri.

5. et timuerunt nautæ et clamaverunt viri ad deum suum et miserunt vasa quæ erant in navi in mare ut adleviaretur ab eis et Jona descendit ad interiora navis et dormiebat sopore gravi

5. Et timuerunt nautae et clamaverunt unusquisque ad deum suum et miserunt vasa, quae erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis. Ionas autem descenderat ad interiora navis et, cum recubuisset, dormiebat sopore gravi.

6. et accessit ad eum gubernator et dixit ei quid tu sopore deprimeris surge invoca Deum tuum si forte recogitet Deus de nobis et non pereamus

6. Et accessit ad eum gubernator et dixit ei: “Quid? Tu sopore deprimeris? Surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus”.

7. et dixit vir ad collegam suum venite et mittamus sortes et sciamus quare hoc malum sit nobis et miserunt sortes et cecidit sors super Jonam

7. Et dixit unusquisque ad collegam suum: “Venite, et mittamus sortes, ut sciamus quare hoc malum sit nobis”. Et miserunt sortes, et cecidit sors super Ionam.

8. et dixerunt ad eum indica nobis cujus causa malum istud sit nobis quod est opus tuum quæ terra tua et quo vel ex quo populo es tu

8. Et dixerunt ad eum: “Indica nobis cuius causa malum istud sit nobis. Quod est opus tuum, et unde venis? Quae terra tua, et ex quo populo es tu?”.

9. et dixit ad eos Hebræus ego sum et Dominum Deum cæli ego timeo qui fecit mare et aridam

9. Et dixit ad eos: “Hebraeus ego sum et Dominum, Deum caeli, ego timeo, qui fecit mare et aridam”.

10. et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum quid hoc fecisti cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret quia indicaverat eis

10. Et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum: “Quid hoc fecisti?”. Cognoverant enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis.

11. et dixerunt ad eum quid faciemus tibi et cessabit mare a nobis quia mare ibat et intumescebat

11. Et dixerunt ad eum: “Quid faciemus tibi, ut conticescat mare a nobis?”. Mare enim magis ac magis intumescebat.

12. et dixit ad eos tollite me et mittite in mare et cessabit mare a vobis scio enim ego quoniam propter me tempestas grandis hæc super vos

12. Et dixit ad eos: “Tollite me et mittite in mare, et cessabit mare a vobis; scio enim ego quoniam propter me tempestas haec grandis super vos”.

13. et remigabant viri ut reverterentur ad aridam et non valebant quia mare ibat et intumescebat super eos

13. Et remigabant viri, ut reverterentur ad aridam; et non valebant, quia mare magis intumescebat super eos.

14. et clamaverunt ad Dominum et dixerunt quæsumus Domine ne pereamus in anima viri istius et ne des super nos sanguinem innocentem quia tu Domine sicut voluisti fecisti

14. Et clamaverunt ad Dominum et dixerunt: “Quaesumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem; quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti”.

15. et tulerunt Jonam et miserunt in mare et stetit mare a fervore suo

15. Et tulerunt Ionam et miserunt in mare; et stetit mare a fervore suo.

16. et timuerunt viri timore magno Dominum et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota

16. Et timuerunt viri timore magno Dominum et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.