Mosaico decorativo

1. eodem tempore vocavit Josue Rubenitas et Gadditas et dimidiam tribum Manasse

1. Tunc vocavit Iosue Rubenitas et Gaditas et dimidiam tribum Manasse

2. dixitque ad eos fecistis omnia quæ vobis præcepit Moses famulus Domini mihi quoque in omnibus obœdistis

2. dixitque ad eos: “Fecistis omnia, quae vobis praecepit Moyses famulus Domini; mihi quoque in omnibus, quae praecepi vobis, oboedistis

3. nec reliquistis fratres vestros longo tempore usque in præsentem diem custodientes imperium Domini Dei vestri

3. nec reliquistis fratres vestros hoc longo tempore usque in praesentem diem custodientes imperium Domini Dei vestri.

4. quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem ac pacem sicut pollicitus est revertimini et ite in tabernacula vestra et in terram possessionis quam tradidit vobis Moses famulus Domini trans Jordanem

4. Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem ac pacem, sicut eis pollicitus est, revertimini nunc et ite in tabernacula vestra et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Iordanem;

5. ita dumtaxat ut custodiatis adtente et opere conpleatis mandatum et legem quam præcepit vobis Moses servus Domini ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis ejus et observetis mandata illius adhereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra

5. ita dumtaxat ut custodiatis attente et opere compleatis mandatum et legem, quam praecepit vobis Moyses servus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius et observetis mandata illius adhaereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra”.

6. benedixitque eis Josue et dimisit eos qui reversi sunt in tabernacula sua

6. Benedixitque eis Iosue et dimisit eos, qui reversi sunt in tabernacula sua.

7. tribui autem Manasse mediæ possessionem Moses dederat in Basan et idcirco mediæ quæ superfuit dedit Josue sortem inter ceteros fratres suos trans Jordanem ad occidentalem ejus plagam cumque dimitteret eos in tabernacula sua et benedixisset illis

7. Dimidiae autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat in Basan; et idcirco mediae, quae superfuit, dedit Iosue sortem inter ceteros fratres suos trans Iordanem ad occidentalem eius plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua et benedixisset illis,

8. dixit ad eos in multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras cum argento et auro ære ac ferro et veste multiplici dividite prædam hostium cum fratribus vestris

8. dixit ad eos: “Cum multis divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, aere ac ferro et veste multiplici; dividite praedam hostium cum fratribus vestris”.

9. reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israël de Silo quæ sita est in Chanaan ut intrarent Galaad terram possessionis suæ quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Mosi

9. Reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israel de Silo, quae sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis suae, quam obtinuerant iuxta imperium Domini in manu Moysi.

10. cumque venissent ad tumulos Jordanis in terra Chanaan ædificaverunt juxta Jordanem altare infinitæ magnitudinis

10. Cumque venissent ad circulos Iordanis in terra Chanaan, aedificaverunt iuxta Iordanem altare ingens aspectu.

11. quod cum audissent filii Israël et ad eos certi nuntii detulissent ædificasse filios Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse altare in terra Chanaan super Jordanis tumulos contra filios Israël

11. Cum audissent filii Israel aedificasse filios Ruben et Gad et dimidiam tribum Manasse altare e regione terrae Chanaan ad Iordanis circulos ex adverso filiorum Israel,

12. convenerunt omnes in Silo ut ascenderent et dimicarent contra eos

12. convenerunt omnes in Silo, ut ascenderent et dimicarent contra eos.

13. et interim miserunt ad illos in terram Galaad Finees filium Eleazar sacerdotem

13. Et interim miserunt ad illos in terram Galaad Phinees filium Eleazari sacerdotem

14. et decem principes cum eo singulos de tribubus singulis

14. et decem principes cum eo, singulos de tribubus, unusquisque erat caput familiae in cognationibus Israel.

15. qui venerunt ad filios Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse in terram Galaad dixeruntque ad eos

15. Qui venerunt ad filios Ruben et Gad et dimidiam tribum Manasse in terram Galaad dixeruntque ad eos:

16. hæc mandat omnis populus Domini quæ est ista transgressio cur reliquistis Dominum Deum Israël ædificantes altare sacrilegum et a cultu illius recedentes

16. “Haec mandat omnis coetus Domini: Quae est ista transgressio? Cur reliquistis Dominum, Deum Israel, aedificantes vobis altare sacrilegum et a cultu illius recedentes?

17. an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor et usque in præsentem diem macula hujus sceleris in nobis permanet multique de populo corruerunt

17. An parum vobis est peccatum Phegor, et usque in praesentem diem macula huius sceleris in nobis permanet, et facta est plaga in coetu Domini?

18. et vos hodie reliquistis Dominum et cras in universum Israël ejus ira desæviet

18. Et vos hodie reliquistis Dominum, et factum est ut rebellaretis contra Dominum; et cras in universum coetum Israel eius ira desaeviet.

19. quod si putatis inmundam esse terram possessionis vestræ transite ad terram in qua tabernaculum Domini est et habitate inter nos tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis ædificato altari præter altare Domini Dei vestri

19. Quod si putatis immundam esse terram possessionis vestrae, transite ad terram possessionis Domini, in qua habitaculum Domini est, et habitate inter nos; tantum ut contra Dominum non rebelletis nec nos rebellare faciatis aedificantes altare praeter altare Domini Dei nostri.

20. nonne Achan filius Zare præteriit mandatum Domini et super omnem populum Israël ira ejus incubuit et ille erat unus homo atque utinam solus perisset in scelere suo

20. Nonne Achan filius Zarae praeteriit mandatum Domini de anathemate, et super omnem coetum Israel ira Domini incubuit? Et ille erat unus homo; atque utinam solus perisset in scelere suo!”.

21. responderuntque filii Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse principibus legationis Israël

21. Responderuntque filii Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse principibus legationis Israel:

22. fortissimus Deus Dominus fortissimus Deus Dominus ipse novit et Israël simul intelleget si prævaricationis animo hoc altare construximus non custodiat nos sed puniat in præsenti

22. “Fortissimus Deus Dominus, fortissimus Deus Dominus ipse novit, et Israel simul intelleget: si rebellionis, si praevaricationis animo contra Dominum hoc altare construximus, non salvet nos, sed puniat in praesenti;

23. et si ea mente fecimus ut holocausta et sacrificium et pacificas victimas super eo inponeremus ipse quærat et judicet

23. et si ea mente fecimus, ut recedamus a Domino et holocausta et oblationes et pacificas victimas super eo imponeremus, Dominus ipse quaerat et iudicet;

24. et non ea magis cogitatione atque tractatu ut diceremus cras dicent filii vestri filiis nostris quid vobis et Domino Deo Israël

24. et si non ea magis sollicitudine et cogitatione fecimus hoc dicentes: Cras dicent filii vestri filiis nostris: “Quid vobis et Domino, Deo Israel?

25. terminum posuit Dominus inter nos et vos o filii Ruben et filii Gad Jordanem fluvium et idcirco partem non habetis in Domino et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini putavimus itaque melius

25. Terminum posuit Dominus inter nos et vos, o filii Ruben et filii Gad, Iordanem fluvium, et idcirco partem non habetis in Domino”; et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini. Putavimus itaque melius

26. et diximus extruamus nobis altare non in holocausta neque ad victimas offerendas

26. et diximus: Exstruamus nobis altare non in holocausta neque ad victimas offerendas,

27. sed in testimonium inter nos et vos et subolem nostram vestramque progeniem ut serviamus Domino et juris nostri sit offerre holocausta et victimas et pacificas hostias et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris non est vobis pars in Domino

27. sed in testimonium inter nos et vos et sobolem nostram vestramque progeniem, ut serviamus Domino, et iuris nostri sit offerre holocausta et victimas et pacificas hostias, et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris: “Non est vobis pars in Domino”.

28. quod si voluerint dicere respondebunt eis ecce altare Domini quod fecerunt patres nostri non in holocausta neque in sacrificium sed in testimonium vestrum ac nostrum

28. Quod si voluerint dicere, respondebunt eis: “Ecce similitudo altaris Domini, quam fecerunt patres nostri non in holocausta neque in sacrificia, sed in testimonium inter nos et vos”.

29. absit a nobis hoc scelus ut recedamus a Domino et ejus vestigia relinquamus extructo altari ad holocausta et sacrificia et victimas offerendas præter altare Domini Dei nostri quod extructum est ante tabernaculum ejus

29. Absit a nobis hoc scelus, ut recedamus a Domino et eius vestigia relinquamus, exstructo altari ad holocausta et oblationes et victimas offerendas, praeter altare Domini Dei nostri, quod est ante habitaculum eius”.

30. quibus auditis Finees sacerdos et principes legationis Israël qui erant cum eo placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse libentissime susceperunt

30. Quibus auditis, Phinees sacerdos et principes legationis Israel, qui erant cum eo, placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse libentissime susceperunt;

31. dixitque Finees filius Eleazari sacerdos ad eos nunc scimus quod nobiscum sit Dominus quoniam alieni estis a prævaricatione hac et liberastis filios Israël de manu Domini

31. dixitque Phinees filius Eleazar sacerdos ad eos: “Nunc scimus quod nobiscum sit Dominus, quoniam alieni estis a praevaricatione hac et liberastis filios Israel de manu Domini”.

32. reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad finium Chanaan ad filios Israël et rettulit eis

32. Reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad in terram Chanaan ad filios Israel et rettulit eis.

33. placuitque sermo cunctis audientibus et laudaverunt Deum filii Israël et nequaquam ultra dixerunt ut ascenderent contra eos atque pugnarent et delerent terram possessionis eorum

33. Placuitque sermo cunctis audientibus, et laudaverunt Deum filii Israel; et nequaquam ultra dixerunt, ut ascenderent contra eos in bellum et delerent terram, in qua habitabant filii Ruben et Gad.

34. vocaveruntque filii Ruben et filii Gad altare quod extruxerant Testimonium nostrum quod Dominus ipse sit Deus

34. Vocaveruntque filii Ruben et filii Gad altare, quod exstruxerant, Testem; dixerunt enim: “Testis est inter nos quod Dominus ipse sit Deus”.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.