Mosaico decorativo

1. quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostræ temptaverunt de verbo vitæ

1. Quod fuit ab initio, quod audi vimus, quod vidimus oculis no stris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae

2. et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis vitam æternam quæ erat apud Patrem et apparuit nobis

2. — et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat coram Patre et apparuit nobis —

3. quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio ejus Jesu Christo

3. quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo.

4. et hæc scribimus vobis ut gaudium nostrum sit plenum

4. Et haec scribimus nos, ut gaudium nostrum sit plenum.

5. et hæc est adnuntiatio quam audivimus ab eo et adnuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebræ in eo non sunt ullæ

5. Et haec est annuntiatio, quam audivimus ab eo et annuntiamus vobis, quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae.

6. si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris ambulamus mentimur et non facimus veritatem

6. Si dixerimus quoniam communionem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur et non facimus veritatem;

7. si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Jesu Filii ejus mundat nos ab omni peccato

7. si autem in luce ambulemus, sicut ipse est in luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato.

8. si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est

8. Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est.

9. si confiteamur peccata nostra fidelis est et justus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate

9. Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniustitia.

10. si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum ejus non est in nobis

10. Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.