Mosaico decorativo

1. εἰ ἔγνως καιρὸν τοκετοῦ τραγελάφων πέτρας ἐφύλαξας δὲ ὠδῖνας ἐλάφων

1. Numquid nosti tempus partus ibicum in petris, vel parturientes cervas observasti?

2. ἠρίθμησας δὲ αὐτῶν μῆνας πλήρεις τοκετοῦ ὠδῖνας δὲ αὐτῶν ἔλυσας

2. Dinumerasti menses conceptus earum, et scisti tempus partus earum?

3. ἐξέθρεψας δὲ αὐτῶν τὰ παιδία ἔξω φόβου ὠδῖνας αὐτῶν ἐξαποστελεῖς

3. Incurvantur ad fœtum, et pariunt, et rugitus emittunt.

4. ἀπορρήξουσιν τὰ τέκνα αὐτῶν πληθυνθήσονται ἐν γενήματι ἐξελεύσονται καὶ οὐ μὴ ἀνακάμψουσιν αὐτοῖς

4. Separantur filii earum, et pergunt ad pastum: egrediuntur, et non revertuntur ad eas.

5. τίς δέ ἐστιν ὁ ἀφεὶς ὄνον ἄγριον ἐλεύθερον δεσμοὺς δὲ αὐτοῦ τίς ἔλυσεν

5. Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit?

6. ἐθέμην δὲ τὴν δίαιταν αὐτοῦ ἔρημον καὶ τὰ σκηνώματα αὐτοῦ ἁλμυρίδα

6. cui dedi in solitudine domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis.

7. καταγελῶν πολυοχλίας πόλεως μέμψιν δὲ φορολόγου οὐκ ἀκούων

7. Contemnit multitudinem civitatis: clamorem exactoris non audit.

8. κατασκέψεται ὄρη νομὴν αὐτοῦ καὶ ὀπίσω παντὸς χλωροῦ ζητεῖ

8. Circumspicit montes pascuæ suæ, et virentia quæque perquirit.

9. βουλήσεται δέ σοι μονόκερως δουλεῦσαι ἢ κοιμηθῆναι ἐπὶ φάτνης σου

9. Numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad præsepe tuum?

10. δήσεις δὲ ἐν ἱμᾶσι ζυγὸν αὐτοῦ ἢ ἑλκύσει σου αὔλακας ἐν πεδίῳ

10. Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo, aut confringet glebas vallium post te?

11. πέποιθας δὲ ἐπ’ αὐτῷ ὅτι πολλὴ ἡ ἰσχὺς αὐτοῦ ἐπαφήσεις δὲ αὐτῷ τὰ ἔργα σου

11. Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus, et derelinques ei labores tuos?

12. πιστεύσεις δὲ ὅτι ἀποδώσει σοι τὸν σπόρον εἰσοίσει δέ σου τὸν ἅλωνα

12. Numquid credes illi quod sementem reddat tibi, et aream tuam congreget?

13. πτέρυξ τερπομένων νεελασα ἐὰν συλλάβῃ ασιδα καὶ νεσσα

13. Penna struthionis similis est pennis herodii et accipitris.

14. ὅτι ἀφήσει εἰς γῆν τὰ ᾠὰ αὐτῆς καὶ ἐπὶ χοῦν θάλψει

14. Quando derelinquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea?

15. καὶ ἐπελάθετο ὅτι ποὺς σκορπιεῖ καὶ θηρία ἀγροῦ καταπατήσει

15. Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat.

16. ἀπεσκλήρυνεν τὰ τέκνα αὐτῆς ὥστε μὴ ἑαυτῇ εἰς κενὸν ἐκοπίασεν ἄνευ φόβου

16. Duratur ad filios suos, quasi non sint sui: frustra laboravit, nullo timore cogente.

17. ὅτι κατεσιώπησεν αὐτῇ ὁ θεὸς σοφίαν καὶ οὐκ ἐμέρισεν αὐτῇ ἐν τῇ συνέσει

17. Privavit enim eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam.

18. κατὰ καιρὸν ἐν ὕψει ὑψώσει καταγελάσεται ἵππου καὶ τοῦ ἐπιβάτου αὐτοῦ

18. Cum tempus fuerit, in altum alas erigit: deridet equum et ascensorem ejus.

19. ἦ σὺ περιέθηκας ἵππῳ δύναμιν ἐνέδυσας δὲ τραχήλῳ αὐτοῦ φόβον

19. Numquid præbebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum?

20. περιέθηκας δὲ αὐτῷ πανοπλίαν δόξαν δὲ στηθέων αὐτοῦ τόλμῃ

20. Numquid suscitabis eum quasi locustas? gloria narium ejus terror.

21. ἀνορύσσων ἐν πεδίῳ γαυριᾷ ἐκπορεύεται δὲ εἰς πεδίον ἐν ἰσχύι

21. Terram ungula fodit ; exsultat audacter: in occursum pergit armatis.

22. συναντῶν βέλει καταγελᾷ καὶ οὐ μὴ ἀποστραφῇ ἀπὸ σιδήρου

22. Contemnit pavorem, nec cedit gladio.

23. ἐπ’ αὐτῷ γαυριᾷ τόξον καὶ μάχαιρα

23. Super ipsum sonabit pharetra ; vibrabit hasta et clypeus:

24. καὶ ὀργῇ ἀφανιεῖ τὴν γῆν καὶ οὐ μὴ πιστεύσῃ ἕως ἂν σημάνῃ σάλπιγξ

24. fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubæ sonare clangorem.

25. σάλπιγγος δὲ σημαινούσης λέγει εὖγε πόρρωθεν δὲ ὀσφραίνεται πολέμου σὺν ἅλματι καὶ κραυγῇ

25. Ubi audierit buccinam, dicit: Vah ! procul odoratur bellum: exhortationem ducum, et ululatum exercitus.

26. ἐκ δὲ τῆς σῆς ἐπιστήμης ἕστηκεν ἱέραξ ἀναπετάσας τὰς πτέρυγας ἀκίνητος καθορῶν τὰ πρὸς νότον

26. Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum?

27. ἐπὶ δὲ σῷ προστάγματι ὑψοῦται ἀετός γὺψ δὲ ἐπὶ νοσσιᾶς αὐτοῦ καθεσθεὶς αὐλίζεται

27. Numquid ad præceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum?

28. ἐπ’ ἐξοχῇ πέτρας καὶ ἀποκρύφῳ

28. In petris manet, et in præruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus.

29. ἐκεῖσε ὢν ζητεῖ τὰ σῖτα πόρρωθεν οἱ ὀφθαλμοὶ αὐτοῦ σκοπεύουσιν

29. Inde contemplatur escam, et de longe oculi ejus prospiciunt.

30. νεοσσοὶ δὲ αὐτοῦ φύρονται ἐν αἵματι οὗ δ’ ἂν ὦσι τεθνεῶτες παραχρῆμα εὑρίσκονται

30. Pulli ejus lambent sanguinem: et ubicumque cadaver fuerit, statim adest.

31.

31. Et adjecit Dominus, et locutus est ad Job:

32.

32. Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit? utique qui arguit Deum, debet respondere ei.

33.

33. Respondens autem Job Domino, dixit:

34.

34. Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? manum meam ponam super os meum.

35.

35. Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et alterum, quibus ultra non addam.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.