Liber Baruch, 5

Vulgata Latina

1 exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuæ et indue te decore et honore ejus quæ a Deo tibi est in sempiterna gloriæ

2 circumdato te deploide a Deo justitiæ et inpone mitram capiti tuo honoris Æterni

3 Deus enim ostendet splendorem suum in te omni quod sub cælo est

4 nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum Pax justitiæ et Honor pietatis

5 exsurge Hierusalem et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes Dei memoria

6 exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni

7 constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in æqualitatem terræ ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei

8 obumbraverunt autem et silvæ et omne lignum suavitatis Israël mandato Dei

9 adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ cum misericordia et justitia quæ est ab ipso




Rozdziały: