Mosaico decorativo

1. Ne innitaris possessionibus tuis et ne dixeris: “Est mihi sufficiens vita”.

1. μὴ ἔπεχε ἐπὶ τοῖς χρήμασίν σου καὶ μὴ εἴπῃς αὐτάρκη μοί ἐστιν

2. Ne sequaris fortitudinem tuam, ut ambules in concupiscentiis cordis tui,

2. μὴ ἐξακολούθει τῇ ψυχῇ σου καὶ τῇ ἰσχύι σου πορεύεσθαι ἐν ἐπιθυμίαις καρδίας σου

3. et ne dixeris: “Quis praevalebit in me?” aut “Quis me subiciet propter facta mea?”. Deus enim vindicans vindicabit.

3. καὶ μὴ εἴπῃς τίς με δυναστεύσει ὁ γὰρ κύριος ἐκδικῶν ἐκδικήσει

4. Ne dixeris: “Peccavi, et quid mihi accidit triste?”. Altissimus enim est patiens redditor.

4. μὴ εἴπῃς ἥμαρτον καὶ τί μοι ἐγένετο ὁ γὰρ κύριός ἐστιν μακρόθυμος

5. De propitiato peccato noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum

5. περὶ ἐξιλασμοῦ μὴ ἄφοβος γίνου προσθεῖναι ἁμαρτίαν ἐφ’ ἁμαρτίαις

6. et ne dicas: “Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur”;

6. καὶ μὴ εἴπῃς ὁ οἰκτιρμὸς αὐτοῦ πολύς τὸ πλῆθος τῶν ἁμαρτιῶν μου ἐξιλάσεται ἔλεος γὰρ καὶ ὀργὴ παρ’ αὐτῷ καὶ ἐπὶ ἁμαρτωλοὺς καταπαύσει ὁ θυμὸς αὐτοῦ

7. misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et super peccatores requiescit ira illius.

7. μὴ ἀνάμενε ἐπιστρέψαι πρὸς κύριον καὶ μὴ ὑπερβάλλου ἡμέραν ἐξ ἡμέρας ἐξάπινα γὰρ ἐξελεύσεται ὀργὴ κυρίου καὶ ἐν καιρῷ ἐκδικήσεως ἐξολῇ

8. Non tardes converti ad Dominum et ne differas de die in diem.

8. μὴ ἔπεχε ἐπὶ χρήμασιν ἀδίκοις οὐδὲν γὰρ ὠφελήσει σε ἐν ἡμέρᾳ ἐπαγωγῆς

9. Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae abripieris.

9. μὴ λίκμα ἐν παντὶ ἀνέμῳ καὶ μὴ πορεύου ἐν πάσῃ ἀτραπῷ οὕτως ὁ ἁμαρτωλὸς ὁ δίγλωσσος

10. Ne innitaris divitiis iniustis, nihil enim proderunt in die calamitatis.

10. ἴσθι ἐστηριγμένος ἐν συνέσει σου καὶ εἷς ἔστω σου ὁ λόγος

11. Non ventiles in omnem ventum et non eas in omnem viam; sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.

11. γίνου ταχὺς ἐν ἀκροάσει σου καὶ ἐν μακροθυμίᾳ φθέγγου ἀπόκρισιν

12. Esto firmus in sensu tuo et in veritate sensus tui et scientia; et prosequatur te verbum pacis et iustitiae.

12. εἰ ἔστιν σοι σύνεσις ἀποκρίθητι τῷ πλησίον εἰ δὲ μή ἡ χείρ σου ἔστω ἐπὶ τῷ στόματί σου

13. Esto velox ad audiendum verbum, ut intellegas et cum tarditate proferas responsum.

13. δόξα καὶ ἀτιμία ἐν λαλιᾷ καὶ γλῶσσα ἀνθρώπου πτῶσις αὐτῷ

14. Si est tibi intellectus, responde proximo; sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris.

14. μὴ κληθῇς ψίθυρος καὶ τῇ γλώσσῃ σου μὴ ἐνέδρευε ἐπὶ γὰρ τῷ κλέπτῃ ἐστὶν αἰσχύνη καὶ κατάγνωσις πονηρὰ ἐπὶ διγλώσσου

15. Honor et ignominia in sermone; lingua vero homini subversio est ipsius.

15. ἐν μεγάλῳ καὶ ἐν μικρῷ μὴ ἀγνόει καὶ ἀντὶ φίλου μὴ γίνου ἐχθρός ὄνομα γὰρ πονηρὸν αἰσχύνην καὶ ὄνειδος κληρονομήσει οὕτως ὁ ἁμαρτωλὸς ὁ δίγλωσσος

16. Non appelleris susurro, et lingua tua ne calumnieris.

16.

17. Super furem enim est confusio, et denotatio pessima super bilinguem, susurratori autem odium et inimicitia et contumelia.

17.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.