Znaleziono 168 Wyniki dla: templum dedicationem

  • Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die, qua unctum est, oblationem suam ante altare. (Liber Numeri 7, 10)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris”. (Liber Numeri 7, 11)

  • Sicque faciebat per singulos annos, cum, redeunte tempore, ascenderent templum Domini, et sic provocabat eam. Porro illa flebat et non capiebat cibum. (Liber I Samuelis 1, 7)

  • Tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam in templum Dagon et statuerunt eam iuxta Dagon. (Liber I Samuelis 5, 2)

  • porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes, qui ingrediuntur templum eius, super limen Dagon in Azoto usque in hodiernum diem. (Liber I Samuelis 5, 5)

  • Attamen populus immolabat in excelsis; non enim aedificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum. (Liber I Regum 3, 2)

  • Quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo dicens: “Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse aedificabit domum nomini meo”. (Liber I Regum 5, 19)

  • Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis iuxta mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi. (Liber I Regum 6, 3)

  • Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum ante illud. (Liber I Regum 6, 17)

  • Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo milia et ovium centum viginti milia. Et dedicaverunt templum Domini rex et omnes filii Israel. (Liber I Regum 8, 63)

  • auferam Israel de superficie terrae, quam dedi eis, et templum, quod sanctificavi nomini meo, proiciam a conspectu meo; eritque Israel in proverbium et in fabulam cunctis populis, (Liber I Regum 9, 7)

  • Offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos holocausta et pacificas victimas super altare, quod aedificaverat Domino, et adolebat coram Domino; perfectumque est templum. (Liber I Regum 9, 25)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina