Znaleziono 168 Wyniki dla: templum dedicationem

  • Dum ergo oraret Esdras et imploraret flens et prostratus ante templum Dei, collectus est ad eum de Israel coetus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum; et flevit populus fletu multo. (Liber Esdrae 10, 1)

  • Et dixi: “Num quisquam similis mei fugit? Et quis ut ego ingredietur templum et vivet? Non ingrediar”. (Liber Nehemiae 6, 11)

  • In dedicatione autem muri Ierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis, ut adducerent eos in Ierusalem et facerent dedicationem in laetitia, in actione gratiarum et cantico et cymbalis, psalteriis et citharis. (Liber Nehemiae 12, 27)

  • Et cum essem in regione mea in terra Israel et cum essem iunior, omnis tribus Nephthali patris mei recessit de domo David patris mei et ab Ierusalem civitate, quae est electa ex omnibus tribubus Israel; et sanctificatum est templum habitationis Dei et aedificatum est in ipsa, ut sacrificarent omnes tribus Israel in omnes generationes saeculi. (Liber Thobis 1, 4)

  • Sed, cum recesserunt a via, quam disposuerat illis, exterminati sunt in bellis multis multum valde et captivi ducti sunt in terram non suam, et templum Dei eorum devenit ad solum, et civitates eorum comprehensae sunt ab adversariis. (Liber Iudith 5, 18)

  • Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. (Liber Psalmorum 5, 8)

  • Unum petii a Domino, hoc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluptatem Domini et visitem templum eius. (Liber Psalmorum 27, 4)

  • Exaudi vocem deprecationis meae, dum clamo ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. (Liber Psalmorum 28, 2)

  • PSALMUS. Asaph. Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Ierusalem in ruinas. (Liber Psalmorum 79, 1)

  • adorabo ad templum sanctum tuum; et confitebor nomini tuo propter misericordiam tuam et veritatem tuam, quoniam magnificasti super omne nomen eloquium tuum. (Liber Psalmorum 138, 2)

  • Factum est templum eius sicut homo ignobilis, (Liber I Maccabaeorum 2, 8)

  • Et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum. (Liber I Maccabaeorum 4, 49)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina