Znaleziono 262 Wyniki dla: manna caeli
Tui sunt caeli, et tua est terra, orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti; (Liber Psalmorum 89, 12)
Et ponam in saeculum saeculi semen eius; et thronum eius sicut dies caeli. (Liber Psalmorum 89, 30)
Laetentur caeli, et exsultet terra, sonet mare et plenitudo eius; (Liber Psalmorum 96, 11)
Annuntiaverunt caeli iustitiam eius, et viderunt omnes populi gloriam eius. (Liber Psalmorum 97, 6)
Initio terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli. (Liber Psalmorum 102, 26)
Super ea volucres caeli habitabunt, de medio ramorum dabunt voces. (Liber Psalmorum 104, 12)
Petierunt, et venit coturnix, et pane caeli saturavit eos. (Liber Psalmorum 105, 40)
Caeli, caeli sunt Domino, terram autem dedit filiis hominum. (Liber Psalmorum 115, 16)
Confitemini Deo caeli, quoniam in aeternum misericordia eius. (Liber Psalmorum 136, 26)
Laudate eum, caeli caelorum et aquae omnes, quae super caelos sunt. - (Liber Psalmorum 148, 4)
Et ait Iudas: “Facile est concludi multos in manibus paucorum; et non est differentia in conspectu caeli liberare in multis aut in paucis, (Liber I Maccabaeorum 3, 18)
Tu autem, o sceleste et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli elatus vanis spebus, in filios caeli levata manu; (Liber II Maccabaeorum 7, 34)