Znaleziono 262 Wyniki dla: manna caeli
volucres caeli et pisces maris, quaecumque perambulant semitas maris. (Liber Psalmorum 8, 9)
Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum. (Liber Psalmorum 19, 2)
Verbo Domini caeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum. (Liber Psalmorum 33, 6)
Et annuntiabunt caeli iustitiam eius, quoniam Deus iudex est. (Liber Psalmorum 50, 6)
Cognovi omnia volatilia caeli; et, quod movetur in agro, meum est. (Liber Psalmorum 50, 11)
terra mota est, etiam caeli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel. (Liber Psalmorum 68, 9)
qui fertur super caelum caeli ad orientem; ecce dabit vocem suam, vocem virtutis. (Liber Psalmorum 68, 34)
Laudent illum caeli et terra, maria et omnia reptilia in eis. (Liber Psalmorum 69, 35)
Verumtamen mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit; (Liber Psalmorum 78, 23)
et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis: (Liber Psalmorum 78, 24)
Dederunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. (Liber Psalmorum 79, 2)
Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine, etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. (Liber Psalmorum 89, 6)