Znaleziono 36 Wyniki dla: inane sepulcrum

  • Et posuerunt sepulcrum eius cum impiis, cum divitibus tumulum eius, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore eius. (Liber Isaiae 53, 9)

  • Pharetra eius quasi sepulcrum patens universi fortes. (Liber Ieremiae 5, 16)

  • qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulcrum, et vulva eius conceptus aeternus. (Liber Ieremiae 20, 17)

  • “Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor; rex Babylonis reddidit me quasi vas inane, absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum deliciis meis et eiecit me”. (Liber Ieremiae 51, 34)

  • Et erit, in die illa dabo Gog locum nominatum sepulcrum in Israel, vallem viatorum ad orientem maris, quae oppilat viam praetereuntibus; et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem eius, et vocabitur vallis Multitudinis Gog. (Prophetia Ezechielis 39, 11)

  • Et praecipiet super te Dominus: “Non seminabitur ex nomine tuo amplius. De domo dei tui disperdam sculptile et conflatile; ponam sepulcrum tuum, quia inhonoratus es”. (Prophetia Nahum 1, 14)

  • Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 61)

  • Iube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: “Surrexit a mortuis”, et erit novissimus error peior priore”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 64)

  • Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem, cum custodia. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 66)

  • Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 1)

  • Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam et defunctus est et sepultus est, et sepulcrum eius est apud nos usque in hodiernum diem; (Actus Apostolorum 2, 29)

  • Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum, (Epistula ad Romanos 3, 13)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina