Znaleziono 474 Wyniki dla: illa

  • Percusserunt ergo in die illa Philisthaeos a Machmis usque in Aialon; defatigatus est autem populus nimis. (Liber I Samuelis 14, 31)

  • Et dixit Saul: “Dispergimini in vulgus et dicite eis, ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem, et occidite super istud et vescimini; et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine”. Adduxit itaque omnis populus, unusquisque quod erat in manu sua illa nocte, et occiderunt ibi. (Liber I Samuelis 14, 34)

  • Et consuluit Saul Deum: “Num persequar Philisthim? Numquid trades eos in manu Israel?”. Et non respondit ei in die illa. (Liber I Samuelis 14, 37)

  • Tulit igitur Samuel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius; et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum. Surgensque Samuel abiit in Rama. (Liber I Samuelis 16, 13)

  • Tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei, ut reverteretur in domum patris sui. (Liber I Samuelis 18, 2)

  • Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps. (Liber I Samuelis 18, 9)

  • Nisusque est Saul configere lancea David in pariete; et declinavit David a facie Saul, lancea autem, casso vulnere, perlata est in parietem. Et David fugit et salvatus est nocte illa. (Liber I Samuelis 19, 10)

  • Et exspoliavit se etiam ipse vestimentis suis et vaticinatus est cum ceteris coram Samuel; et cecidit nudus tota die illa et nocte, unde et exivit proverbium: “Num et Saul inter prophetas?”. (Liber I Samuelis 19, 24)

  • Et non est locutus Saul quidquam in die illa; cogitabat enim quod forte evenisset ei, ut non esset mundus nec purificatus. (Liber I Samuelis 20, 26)

  • Erat autem ibi vir de servis Saul in die illa retentus ante Dominum; et nomen eius Doeg Idumaeus, potentissimus pastorum Saul. (Liber I Samuelis 21, 8)

  • Surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth. (Liber I Samuelis 21, 11)

  • Et ait rex ad Doeg: “Convertere tu et irrue in sacerdotes”. Conversusque Doeg Idumaeus irruit in sacerdotes; et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo. (Liber I Samuelis 22, 18)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina