Znaleziono 474 Wyniki dla: illa

  • dicentes: “Vae, vae, civitas illa magna, quae amicta erat byssino et purpura et cocco, et deaurata auro et lapide pretioso et margarita, (Apocalypsis Ioannis 18, 16)

  • Et miserunt pulverem super capita sua et clamabant, flentes et lugentes, dicentes: “Vae, vae, civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habent naves in mari, de opibus eius, quoniam una hora desolata est! (Apocalypsis Ioannis 18, 19)

  • Exsulta super eam, caelum, et sancti et apostoli et prophetae, quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa!”. (Apocalypsis Ioannis 18, 20)

  • Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens: “Impetu sic mittetur Babylon magna illa civitas et ultra iam non invenietur. (Apocalypsis Ioannis 18, 21)

  • Et apprehensa est bestia et cum illa pseudopropheta, qui fecit signa coram ipsa, quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiae et qui adorant imaginem eius; vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure. (Apocalypsis Ioannis 19, 20)

  • Et omne maledictum non erit amplius. Et thronus Dei et Agni in illa erit; et servi eius servient illi (Apocalypsis Ioannis 22, 3)


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina