Znaleziono 25 Wyniki dla: deinceps

  • Et nunc dic mihi: Qua ex causa recessisti ab eis et venisti ad nos? Venisti enim ad salutem. Aequo animo esto, in hac nocte vives et deinceps. (Liber Iudith 11, 3)

  • et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent. (3a) Dixitque Mardochaeus ad omnes: “A Deo facta sunt ista!”. (3b) Recordatus est enim Mardochaeus somnii, quod viderat, haec eadem significantis; nec eorum quidquam irritum fuit. (3c) “Quod parvus fons crevit in fluvium, et erat lux et sol et aqua plurima: fons et flumen est Esther, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam; (3d) duo autem dracones, ego sum et Aman; (3e) gentes, quae convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum; (3f) gens autem mea, id est Israel, sunt illi, qui clamaverunt ad Dominum; et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque portenta, quae non sunt facta inter gentes. (3g) Et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei et alteram cunctarum gentium. (3h) Venitque utraque sors in statutum tempus et in diem iudicii coram Deo universis gentibus. (3i) Et recordatus est Deus populi sui ac iustificavit hereditatem suam. (3k) Et observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis, dies congregationis et hilaritatis et gaudii coram Deo per vestras deinceps generationes in populo Israel”. (Liber Esther 10, 3)

  • et pro tertia parte seminis et pro dimidia parte fructus ligni, quod debetur mihi accipere, remitto ex hodierno die et deinceps accipere a terra Iudae et a tribus regionibus, quae additae sunt illi ex Samaritide et Galilaea, ex hodierna die et in totum tempus; (Liber I Maccabaeorum 10, 30)

  • Et deinceps quintum, cum admovissent, vexabant; (Liber II Maccabaeorum 7, 15)

  • Si igitur in negotiis benevolentiam conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse tentabo. (Liber II Maccabaeorum 11, 19)

  • Inventusque est in ea vir pauper et sapiens et liberavit urbem per sapientiam suam; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. (Liber Ecclesiastes 9, 15)

  • Et conversi sunt deinceps et retraxerunt servos et ancillas suas, quos dimiserant liberos, et subiugaverunt in famulos et in famulas. (Liber Ieremiae 34, 11)

  • et scient domus Israel quia ego Dominus Deus eorum a die illa et deinceps, (Prophetia Ezechielis 39, 22)

  • Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps. (Prophetia Danielis 13, 64)

  • Et factum est, deinceps ivit in civitatem, quae vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa. (Evangelium secundum Lucam 7, 11)

  • Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitatem et ca stellum praedicans et evangelizans regnum Dei; et Duodecim cum illo (Evangelium secundum Lucam 8, 1)

  • Et omnes prophetae a Samuel et deinceps quotquot locuti sunt, etiam annuntiaverunt dies istos. (Actus Apostolorum 3, 24)


“Quem te agita e te atormenta é o demônio.Quem te consola é Deus”! São Padre Pio de Pietrelcina