Mosaico decorativo

Znaleziono 12723 Wyniki dla: Ut

  • induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis et intus vacuum. (Liber Exodus 38, 7)

  • et in parte altera ­ quia inter utraque introitum tabernaculi fecit ­ quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnaeque tres et bases totidem. (Liber Exodus 38, 15)

  • Bases columnarum fuere aeneae, unci autem earum et anuli earum argentei et capita earum vestivit argento et omnes columnas atrii cinxit anulis argenteis. (Liber Exodus 38, 17)

  • Columnae autem in ingressu fuere quattuor cum basibus aeneis, uncis argenteis; capitaque et anulos earum vestivit argento. (Liber Exodus 38, 19)

  • Argentum autem eorum, qui in congregatione recensiti sunt, centum talentorum fuit et mille septingentorum et septuaginta quinque siclorum ad mensuram sicli sanctuarii. (Liber Exodus 38, 25)

  • De talentis centum argenti conflatae sunt bases sanctuarii et veli, singulis talentis per bases singulas supputatis. (Liber Exodus 38, 27)

  • De mille autem septingentis et septuaginta quinque siclis fecit uncos columnarum et vestivit capita earum et cinxit eas argento. (Liber Exodus 38, 28)

  • De hyacintho vero et purpura, cocco ac bysso fecerunt vestes textas pro ministerio sanctuarii. Et fecerunt vestes sacras Aaron, sicut praecepit Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 1)

  • opere polymitario tundentes bratteas aureas et extenuantes in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine. (Liber Exodus 39, 3)

  • Fasciasque umerales fecerunt ei, cum quibus in utroque latere summitatum suarum copulabatur, (Liber Exodus 39, 4)

  • et balteum, quo constringebatur ephod, eiusdem operis et unum cum eo ex auro, et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 5)

  • posueruntque eos in fasciis umeralibus ephod, lapides memorialis filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 7)


"Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor". São Padre Pio de Pietrelcina