Trouvé 12723 Résultats pour: Ut
induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis et intus vacuum. (Liber Exodus 38, 7)
et in parte altera quia inter utraque introitum tabernaculi fecit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnaeque tres et bases totidem. (Liber Exodus 38, 15)
Bases columnarum fuere aeneae, unci autem earum et anuli earum argentei et capita earum vestivit argento et omnes columnas atrii cinxit anulis argenteis. (Liber Exodus 38, 17)
Columnae autem in ingressu fuere quattuor cum basibus aeneis, uncis argenteis; capitaque et anulos earum vestivit argento. (Liber Exodus 38, 19)
Argentum autem eorum, qui in congregatione recensiti sunt, centum talentorum fuit et mille septingentorum et septuaginta quinque siclorum ad mensuram sicli sanctuarii. (Liber Exodus 38, 25)
De talentis centum argenti conflatae sunt bases sanctuarii et veli, singulis talentis per bases singulas supputatis. (Liber Exodus 38, 27)
De mille autem septingentis et septuaginta quinque siclis fecit uncos columnarum et vestivit capita earum et cinxit eas argento. (Liber Exodus 38, 28)
De hyacintho vero et purpura, cocco ac bysso fecerunt vestes textas pro ministerio sanctuarii. Et fecerunt vestes sacras Aaron, sicut praecepit Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 1)
opere polymitario tundentes bratteas aureas et extenuantes in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine. (Liber Exodus 39, 3)
Fasciasque umerales fecerunt ei, cum quibus in utroque latere summitatum suarum copulabatur, (Liber Exodus 39, 4)
et balteum, quo constringebatur ephod, eiusdem operis et unum cum eo ex auro, et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 5)
posueruntque eos in fasciis umeralibus ephod, lapides memorialis filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 7)