Znaleziono 384 Wyniki dla: Tunc

  • Tunc respondens Thobi Thobiae filio suo dixit: “Chirographum dedit mihi, et chirographum meum dedi illi et divisi in duas partes, et unusquisque unam accepimus, et posui cum ipsa pecunia. Et ecce nunc anni sunt viginti, ex quibus penes illum commendavi hanc pecuniam. Et nunc, fili, inquire tibi hominem fidelem, qui eat tecum, et dabimus illi mercedem, donec venias. Et, dum vivo, recipe pecuniam ab illo”. (Liber Thobis 5, 3)

  • Et tunc interrogavit puer angelum et dixit ei: “Azaria frater, quod remedium est in corde et iecore piscis et in felle?”. (Liber Thobis 6, 7)

  • Tunc respondens Thobias dixit Raphael: “Azaria frater, audivi quoniam iam tradita est viris septem, et mortui sunt in cubiculis suis noctu; cum intrabant ad illam, moriebantur. Audivi etiam quosdam dicentes quoniam daemonium illos occidit; (Liber Thobis 6, 14)

  • Tunc praecepit servis suis, ut replerent fossam priusquam lucesceret. (Liber Thobis 8, 18)

  • Tunc accersivit Thobias Ra phael et dixit illi: (Liber Thobis 9, 1)

  • Tunc dixit Raphael: “Scis quomodo dereliquerimus patrem tuum. (Liber Thobis 11, 2)

  • Tunc Raphael vocavit ambos abscondite et dixit illis: “Deum benedicite et illi confitemini coram omnibus viventibus, quae fecit nobiscum bona, ut benedicatis et decantetis nomini eius; sermones Dei honorifice ostendite et ne cunctemini confiteri illi. (Liber Thobis 12, 6)

  • Et quia non es cunctatus exsurgere et relinquere prandium tuum et abisti et sepelisti mortuum, tunc missus sum ad te tentare te. (Liber Thobis 12, 13)

  • Cum conversi fueritis ad illum in toto corde vestro et in tota anima vestra, ut faciatis coram illo veritatem, tunc revertetur ad vos et non abscondet a vobis faciem suam amplius. Et nunc aspicite, quae fecit vobiscum, et confitemini illi in toto ore vestro. Benedicite Dominum iustitiae et exaltate regem saeculorum. Ego in terra captivitatis meae confiteor illi et ostendo virtutem et maiestatem eius genti peccatorum. Convertimini, peccatores, et facite iustitiam coram illo. Quis scit, si velit vos et faciat vobis misericordiam? (Liber Thobis 13, 6)

  • Tunc gaude et laetare in filiis iustorum, quoniam omnes colligentur et benedicent Domino aeterno. (Liber Thobis 13, 13)

  • Et tunc pertransiet ferrum militiae meae et populus famulorum meorum latera tua, et cades cum vulneratis eorum, cum venero. (Liber Iudith 6, 6)

  • Et, qui castra collocaverant in montana circa Betuliam, in fugam conversi sunt. Et tunc filii Israel, omnis vir bellator eorum, diffusi sunt in illos. (Liber Iudith 15, 3)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina