Znaleziono 384 Wyniki dla: Tunc
Qui cum abissent et hoc mandassent David, misit in occursum eorum — grandem enim contumeliam sustinuerant — et praecepit, ut manerent in Iericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur. (Liber I Paralipomenon 19, 5)
tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et iudicia, quae praecepit Dominus Moysi super Israel. Confortare et viriliter age; ne timeas neque paveas. (Liber I Paralipomenon 22, 13)
Tunc Salomon ait: “Dominus pollicitus est, ut habitaret in ca ligine; (Liber II Paralipomenon 6, 1)
Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum, (Liber II Paralipomenon 8, 12)
Tunc abiit Salomon in Asiongaber et in Ailath ad oram maris Rubri, quae est in terra Edom. (Liber II Paralipomenon 8, 17)
Tunc intermissum est opus domus Domini in Ierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum. (Liber Esdrae 4, 24)
Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec et coeperunt aedificare templum Dei in Ierusalem; prophetae autem Dei adiuvabant eos. (Liber Esdrae 5, 2)
Oculus autem Dei eorum factus est super senes Iudaeorum, et non obstiterunt eis, usque dum res ad Darium referretur, et tunc sententia de hac re redderetur. (Liber Esdrae 5, 5)
Tunc itaque Sasabassar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Ierusalem, et ex eo tempore usque nunc aedificatur et necdum completum est”. (Liber Esdrae 5, 16)
Tunc Darius rex praecepit, et recensuerunt in tabulis aerarii, quod est in Babylone, (Liber Esdrae 6, 1)
Tunc petiit Achicarus pro me, et descendi in Nineven. Achicarus enim erat praepositus pincernarum et super anulum et procurator et exactor sub Sennacherib rege Assyriorum; et constituit illum Asarhaddon. Erat enim ex fratribus meis et ex cognatione mea. (Liber Thobis 1, 22)
Tunc Thobias respondens Thobi patri suo dixit: “Omnia, quaecumque mihi praecepisti, pater, faciam. (Liber Thobis 5, 1)