Mosaico decorativo

Znaleziono 2521 Wyniki dla: Tribus Ex Israel

  • Dixitque David ad Ioab et ad principes populi: “Ite et numerate Israel a Bersabee usque Dan et afferte mihi numerum, ut sciam”. (Liber I Paralipomenon 21, 2)

  • Sed sermo regis magis praevaluit; egressusque est Ioab et circuivit universum Israel et reversus est Ierusalem. (Liber I Paralipomenon 21, 4)

  • Deditque David numerum census, et inventus est omnis Israel numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium; de Iuda autem quadringenta septuaginta milia bellatorum; (Liber I Paralipomenon 21, 5)

  • Displicuit autem Deo, quod iussum erat, et percussit Israel. (Liber I Paralipomenon 21, 7)

  • aut tribus annis famem aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et pestilentiam versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israel. Nunc igitur vide quid respondeam ei, qui misit me”. (Liber I Paralipomenon 21, 12)

  • Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel, et ceciderunt de Israel septuaginta milia virorum. (Liber I Paralipomenon 21, 14)

  • Dixitque David: “Haec est domus Domini Dei, et hoc est altare holocausti pro Israel”. (Liber I Paralipomenon 22, 1)

  • Et praecepit, ut congregarentur omnes advenae de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Dei. (Liber I Paralipomenon 22, 2)

  • Vocavitque Salomonem filium suum et praecepit ei, ut aedificaret domum Domino, Deo Israel; (Liber I Paralipomenon 22, 6)

  • Filius, qui nascetur tibi, erit vir quietissimus; faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam Salomon vocabitur, et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus eius. (Liber I Paralipomenon 22, 9)

  • Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero ei in patrem; firmaboque solium regni eius super Israel in aeternum”. (Liber I Paralipomenon 22, 10)

  • Tantum det tibi Dominus prudentiam et sensum, ut regere possis Israel et custodire legem Domini Dei tui; (Liber I Paralipomenon 22, 12)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina