Znaleziono 2521 Wyniki dla: Tribus Ex Israel
Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae, ut portarent arcam Domini, Dei Israel; (Liber I Paralipomenon 15, 14)
Igitur David et maiores natu Israel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia. (Liber I Paralipomenon 15, 25)
universusque Israel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis bene sonantibus et nablis et citharis. (Liber I Paralipomenon 15, 28)
Et divisit unicuique de Israel a viro usque ad mulierem tortam panis et laganum palmarum et palatham. (Liber I Paralipomenon 16, 3)
Constituitque coram arca Domini de Levitis ministros, qui recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum, Deum Israel: (Liber I Paralipomenon 16, 4)
semen Israel, servi eius, filii Iacob, electi illius. (Liber I Paralipomenon 16, 13)
Et constituit illud Iacob in praeceptum et Israel in pactum sempiternum (Liber I Paralipomenon 16, 17)
Benedictus Dominus, Deus Israel, ab aeterno usque in aeternum””. Et dixit omnis populus: “Amen!” et “Laus Domino!”. (Liber I Paralipomenon 16, 36)
neque enim mansi in domo ex eo tempore, quo eduxi Israel usque ad hanc diem, sed fui semper migrans de tabernaculo in tabernaculum et de habitatione in habitationem. (Liber I Paralipomenon 17, 5)
Ubicumque ambulabam in omni Israel, numquid locutus sum uni iudicum Israel, quibus praeceperam, ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam? (Liber I Paralipomenon 17, 6)
Nunc itaque, sic loqueris ad servum meum David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israel; (Liber I Paralipomenon 17, 7)
Et dedi locum populo meo Israel et plantavi eum, ut habitaret in eo, et ultra non commovebitur, nec filii iniquitatis atterent eos sicut in principio (Liber I Paralipomenon 17, 9)