Znaleziono 35 Wyniki dla: Testis

  • Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die qua surgam ut testis; quia iudicium meum, ut congregem gentes et colligam regna, ut effundam super eas indignationem meam, omnem iram furoris mei; in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra. (Prophetia Sophoniae 3, 8)

  • Et accedam ad vos in iudicio; et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et, qui opprimunt mercennarios, viduas et pupillos et flectunt ius peregrinorum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 5)

  • quia eris testis illi ad omnes homines eorum, quae vidisti et audisti. (Actus Apostolorum 22, 15)

  • et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, et ipse astabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum”. (Actus Apostolorum 22, 20)

  • testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione memoriam vestri faciam (Epistula ad Romanos 1, 9)

  • Testis enim mihi Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu. (Epistula ad Philippenses 1, 8)

  • Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque sub praetextu avaritiae, Deus testis, (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 5)

  • Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Chri sti passionum, qui et eius, quae in futuro revelanda est, gloriae communicator: (Epistula I Petri 5, 1)

  • et ab Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum et princeps regum terrae. Ei, qui diligit nos et solvit nos a peccatis nostris in sanguine suo (Apocalypsis Ioannis 1, 5)

  • Scio, ubi habitas, ubi thronus est Satanae, et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas, testis meus fidelis, qui occisus est apud vos, ubi Satanas habitat. (Apocalypsis Ioannis 2, 13)

  • Et angelo ecclesiae, quae est Laodiciae, scribe: Haec dicit Amen, testis fidelis et verus, principium creaturae Dei: (Apocalypsis Ioannis 3, 14)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina