Znaleziono 35 Wyniki dla: Testis

  • et sicut luna firmus stabit in aeternum et testis in caelo fidelis”. (Liber Psalmorum 89, 38)

  • Qui spirat veritatem, index iustitiae est, testis autem mendax, fraudulentiae. (Liber Proverbiorum 12, 17)

  • Testis fidelis non mentitur, profert autem mendacium dolosus testis. (Liber Proverbiorum 14, 5)

  • Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis. (Liber Proverbiorum 14, 25)

  • Testis falsus non erit impunitus; et, qui mendacia loquitur, non effugiet. (Liber Proverbiorum 19, 5)

  • Falsus testis non erit impunitus; et, qui loquitur mendacia, peribit. (Liber Proverbiorum 19, 9)

  • Testis iniquus deridet iudicium, et os impiorum devorat iniquitatem. (Liber Proverbiorum 19, 28)

  • Testis mendax peribit; vir oboediens loquetur in victoriam. (Liber Proverbiorum 21, 28)

  • Ne sis testis frustra contra proximum tuum nec decipias quemquam labiis tuis. (Liber Proverbiorum 24, 28)

  • Spiritus enim diligens hominem est sapientia et non absolvet maledicum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus et cordis illius scrutator verus et linguae eius auditor; (Liber Sapientiae 1, 6)

  • pro eo quod fecerint stultitiam in Israel et moechati sunt in uxores amicorum suorum et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis. Ego enim scio et sum testis, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 29, 23)

  • Et illi dixerunt ad Ieremiam: “Sit Dominus inter nos testis verax et fidelis, si non iuxta omne verbum, in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus. (Liber Ieremiae 42, 5)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina