Znaleziono 171 Wyniki dla: Syrus Exercitus

  • Videns autem Lysias factam eversionem exercitus sui, Iudae vero audaciam et quemadmodum parati sunt aut vivere aut mori fortiter, abiit Antiochiam et colligebat externos, ut multo numero rursus venirent in Iudaeam. (Liber I Maccabaeorum 4, 35)

  • Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion. (Liber I Maccabaeorum 4, 37)

  • et parant venire et occupare munitionem, in quam confugimus, et Timotheus est dux exercitus eorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 11)

  • Et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosora repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igne; (Liber I Maccabaeorum 5, 28)

  • et dixit viris exercitus: “Pugnate hodie pro fratribus nostris”. (Liber I Maccabaeorum 5, 32)

  • Et misit Iudas speculari exercitum, et renuntiaverunt ei dicentes: “Convenerunt ad eum omnes gentes, quae in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis; (Liber I Maccabaeorum 5, 38)

  • Et ait Timotheus principibus exercitus sui: “Cum appropinquaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae, si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos; (Liber I Maccabaeorum 5, 40)

  • Et iratus est rex, ut audivit, et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos, qui super vehicula erant; (Liber I Maccabaeorum 6, 28)

  • sed et de regnis aliis et de insulis maritimis venerunt ad eum exercitus conducticii. (Liber I Maccabaeorum 6, 29)

  • Et erat numerus exercitus eius centum milia peditum et viginti milia equitum, et elephanti triginta duo docti ad proelium. (Liber I Maccabaeorum 6, 30)

  • Et surrexit rex ante lucem et excitavit exercitum in impetu suo contra viam Bethzacharam, et comparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt (Liber I Maccabaeorum 6, 33)

  • Et residuos equites hinc et inde statuit in duas partes exercitus excitaturos et protecturos in legionibus. (Liber I Maccabaeorum 6, 38)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina