Znaleziono 171 Wyniki dla: Syrus Exercitus

  • Ipse Selemith et fratres eius super omnes thesauros rerum consecratarum, quas sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus (Liber I Paralipomenon 26, 26)

  • post Achitophel fuit Ioiada filius Banaiae et Abiathar. Princeps autem exercitus regis erat Ioab. (Liber I Paralipomenon 27, 34)

  • In tempore illo venit Hanani videns ad Asa regem Iudae et dixit ei: “Quia habuisti fiduciam in rege Syriae et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syriae regis exercitus de manu tua. (Liber II Paralipomenon 16, 7)

  • Nonne Aethiopes et Libyes magnus exercitus erant quadrigis et equitibus et multitudine nimia, quos, cum Domino credidisses, tradidit in manu tua? (Liber II Paralipomenon 16, 8)

  • quorum iste numerus per familias singulorum: in Iuda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimorum trecenta milia; (Liber II Paralipomenon 17, 14)

  • Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriae venitque in Iudam et Ierusalem et exterminaverunt cunctos principes populi atque universam praedam miserunt regi Damascum. (Liber II Paralipomenon 24, 23)

  • Venit autem homo Dei ad illum et ait: “O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel; non est enim Dominus cum Israel, cunctis filiis Ephraim. (Liber II Paralipomenon 25, 7)

  • Quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus: Dei quippe est et adiuvare et in fugam vertere”. (Liber II Paralipomenon 25, 8)

  • At ille exercitus, quem remiserat Amasias, ne secum iret ad proelium, diffusus est in civitatibus Iudae a Samaria usque Bethoron et, interfectis tribus milibus, diripuit praedam magnam. (Liber II Paralipomenon 25, 13)

  • Fuit autem exercitus bellatorum eius, qui procedebant ad proelia in turmis secundum numerum census per manum Iehiel scribae Maasiaeque praefecti sub manu Hananiae, qui erat de ducibus regis. (Liber II Paralipomenon 26, 11)

  • Et sub eis universus exercitus trecentorum et septem milium quingentorum, qui erant apti ad bella, ut pro rege contra adversarios dimicarent. (Liber II Paralipomenon 26, 13)

  • Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum; ceperuntque Manassen compedibus et vinctum catenis duxerunt Babylonem. (Liber II Paralipomenon 33, 11)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina