Znaleziono 171 Wyniki dla: Syrus Exercitus

  • Si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris equita tus et currus et maiorem, quam tu habes, adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos, quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Aegypti. (Liber Deuteronomii 20, 1)

  • Cumque praefecti finem loquendi ad populum fecerint, constituantur duces exercitus in capite populi. (Liber Deuteronomii 20, 9)

  • et loqueris in conspectu Domini Dei tui: “Syrus vagus erat pater meus et descendit in Aegyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero; crevitque in gentem magnam ac robustam et infinitae multitudinis. (Liber Deuteronomii 26, 5)

  • Qui respondit: “Nequaquam, sed sum princeps exercitus Domini et nunc veni”. (Liber Iosue 5, 14)

  • Et dixit princeps exercitus Domini ad Iosue: “Solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, sanctus est”. Fecitque Iosue, ut sibi fuerat imperatum. (Liber Iosue 5, 16)

  • omnisque armatus exercitus praecedebat sacerdotes clangentes, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac bucinis omnia concrepabant. (Liber Iosue 6, 9)

  • Surrexitque Iosue et omnis exercitus bellatorum cum eo, ut ascenderent in Hai; et electa triginta milia virorum fortium misit nocte (Liber Iosue 8, 3)

  • Surgensque diluculo recensuit populum et ascendit cum senioribus in fronte exercitus. (Liber Iosue 8, 10)

  • Ascenditque Iosue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi. (Liber Iosue 10, 7)

  • reversus est omnis exercitus ad Iosue in Maceda ad castra, sani et integri; nullusque contra filios Israel mutire ausus est. (Liber Iosue 10, 21)

  • Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Israel et ait ad principes exercitus, qui secum erant: “Accedite et ponite pedes super colla regum istorum”. Qui cum accessissent et subiectorum colla pedibus calcarent, (Liber Iosue 10, 24)

  • Venitque Iosue et omnis exercitus cum eo adversus illos ad aquas Merom subito, et irruerunt super eos. (Liber Iosue 11, 7)


“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina