Znaleziono 2771 Wyniki dla: Sit
Et rogaverunt Gazenses Ionathan, et dedit illis dexteram et accepit filios principum eorum obsides et misit illos in Ierusalem; et perambulavit regionem usque Damascum. (Liber I Maccabaeorum 11, 62)
Et applicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos. (Liber I Maccabaeorum 11, 65)
Et vidit Ionathas quia tem pus eum adiuvat; et elegit vi ros et misit Romam statuere et renovare cum eis amicitiam; (Liber I Maccabaeorum 12, 1)
et ad Spartiatas et ad alia loca misit epistulas secundum eadem. (Liber I Maccabaeorum 12, 2)
Et hoc est exemplum epistularum, quas scripsit Ionathas Spartiatis: (Liber I Maccabaeorum 12, 5)
Et misit speculatores in castra eorum, et reversi renuntiaverunt ei quod ita constituunt supervenire illis nocte. (Liber I Maccabaeorum 12, 26)
Cum occidisset autem sol, praecepit Ionathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte; et emisit custodes per circuitum castrorum. (Liber I Maccabaeorum 12, 27)
Et divertit Ionathas ad Arabas, qui vocantur Zabadaei, et percussit eos et accepit spolia eorum. (Liber I Maccabaeorum 12, 31)
Et dixit Ionathae: “Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit? (Liber I Maccabaeorum 12, 44)
Et nunc remitte eos in domos suas. Elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi et reliqua praesidia et reliquum exercitum et universos praepositos negotiis et conversus abibo; propterea enim veni”. (Liber I Maccabaeorum 12, 45)
Et credidit ei et fecit, sicut dixit, et dimisit exercitum, et abierunt in terram Iudae. (Liber I Maccabaeorum 12, 46)
Retinuit autem secum tria milia virorum, ex quibus remisit in Galilaeam duo milia; mille autem venerunt cum eo. (Liber I Maccabaeorum 12, 47)