Znaleziono 2771 Wyniki dla: Sit
Et audiens iratus est et statim, ut audivit, movit castra et venit ad Ptolemaidam et scripsit Ionathae, ne obsideret arcem et ut occurreret sibi ad colloquium in Ptolemaidam festinato. (Liber I Maccabaeorum 11, 22)
Ut audivit autem Ionathas, iussit obsidere et elegit de senioribus Israel et de sacerdotibus et dedit se periculo (Liber I Maccabaeorum 11, 23)
Et postulavit Ionathas a rege, ut immunem faceret Iudaeam et tres toparchias et Samaritidem, et promisit ei talenta trecenta. (Liber I Maccabaeorum 11, 28)
Et consensit rex et scripsit Ionathae epistulas de his omnibus hunc modum continentes: (Liber I Maccabaeorum 11, 29)
Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium; et inimici erant ei omnes exercitus patrum eius. (Liber I Maccabaeorum 11, 38)
et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui. Et enuntiavit ei quanta constituerat Demetrius et inimicitias exercituum eius adversus illum; et mansit ibi diebus multis. (Liber I Maccabaeorum 11, 40)
Et misit Ionathas ad Demetrium regem, ut eiceret eos, qui in arce erant in Ierusalem et qui in praesidiis erant, quia impugnabant Israel. (Liber I Maccabaeorum 11, 41)
Et misit Demetrius ad Ionathan dicens: “Non haec tantum faciam tibi et genti tuae, sed gloria illustrabo te et gentem tuam, cum fuerit opportunum; (Liber I Maccabaeorum 11, 42)
nunc ergo recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros, quia discessit omnis exercitus meus”. (Liber I Maccabaeorum 11, 43)
Et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam, et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum. (Liber I Maccabaeorum 11, 44)
Et scripsit Antiochus adulescentior Ionathae dicens: “Constituo tibi summum sacerdotium et constituo te super quattuor regiones et ut sis de amicis regis”. (Liber I Maccabaeorum 11, 57)
Et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam auream. (Liber I Maccabaeorum 11, 58)