Znaleziono 1491 Wyniki dla: Sicut
Ecce ego sicut tu coram Deo sum et de eodem luto abscissus sum et ego. (Liber Iob 33, 6)
Accinge sicut vir lumbos tuos; interrogabo te, et edoce me. (Liber Iob 38, 3)
Vertetur in lutum signatum et stabit sicut vestimentum. (Liber Iob 38, 14)
“Accinge sicut vir lumbos tuos; interrogabo te, et edoce me. (Liber Iob 40, 7)
Et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas? (Liber Iob 40, 9)
De ore eius lampades procedunt, sicut scintillae ignis emittuntur. (Liber Iob 41, 11)
De naribus eius procedit fumus, sicut ollae succensae atque ferventis. (Liber Iob 41, 12)
Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanitem: “Iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob. (Liber Iob 42, 7)
Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis; Iob autem servus meus orabit pro vobis. Faciem eius suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia; neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob”. (Liber Iob 42, 8)
Abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suhites et Sophar Naamathites et fecerunt, sicut locutus fuerat Dominus ad eos, et suscepit Dominus faciem Iob. (Liber Iob 42, 9)
Non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra; deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum. (Liber Iob 42, 15)
Magistro chori. David. In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: “Transmigra in montem sicut passer! (Liber Psalmorum 11, 1)