Znaleziono 1491 Wyniki dla: Sicut
Inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum. (Liber Iob 19, 15)
Quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis non saturamini? (Liber Iob 19, 22)
Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna. (Liber Iob 20, 8)
Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla, quam turbo dispergit. (Liber Iob 21, 18)
Elevati sunt ad modicum et non subsistent, et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur”. (Liber Iob 24, 24)
Si comportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta, (Liber Iob 27, 16)
Aedificavit sicut aranea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. (Liber Iob 27, 18)
Terra, de qua oriebatur panis, in profundo subversa est sicut per ignem. (Liber Iob 28, 5)
Sicut fui in diebus adulescentiae meae, quando familiaris Deus erat in tabernaculo meo, (Liber Iob 29, 4)
Iustitia indutus sum et vestivi me, sicut vestimento et diademate, iudicio meo. (Liber Iob 29, 14)
Dicebamque: In nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies. (Liber Iob 29, 18)
Exspectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. (Liber Iob 29, 23)