Znaleziono 1461 Wyniki dla: Rex
Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. (Canticum Canticorum 1, 12)
Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani; (Canticum Canticorum 3, 9)
Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es: oculi tui columbarum per velamen tuum. Capilli tui sicut grex caprarum, quae descenderunt de monte Galaad; (Canticum Canticorum 4, 1)
dentes tui sicut grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter eas. (Canticum Canticorum 4, 2)
Surrexi, ut aperirem dilecto meo; manus meae stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima super ansam pessuli. (Canticum Canticorum 5, 5)
Averte oculos tuos a me, quia ipsi me conturbant. Capilli tui sicut grex caprarum, quae descenderunt de Galaad. (Canticum Canticorum 6, 5)
Dentes tui sicut grex ovium, quae ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis. (Canticum Canticorum 6, 6)
Caput tuum ut Carmelus, et comae capitis tui sicut purpura; rex vincitur cincinnis. (Canticum Canticorum 7, 6)
Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est. (Liber Sapientiae 6, 24)
nullus enim rex aliud habuit nativitatis initium. (Liber Sapientiae 7, 5)
Direxit opera eorum in manibus prophetae sancti. (Liber Sapientiae 11, 1)
Hos quidem tamquam pater monens probasti, illos autem tamquam durus rex condemnans tormento interrogasti. (Liber Sapientiae 11, 10)