Znaleziono 1461 Wyniki dla: Rex
Regis autem epistula ista continebat: “Rex Antiochus Lysiae fratri salutem. (Liber II Maccabaeorum 11, 22)
Ad gentem vero regis epistula talis erat: “Rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem. (Liber II Maccabaeorum 11, 27)
Inde profecti ad civitatem Scytharum perrexerunt, quae ab Hierosolymis sescentis stadiis aberat. (Liber II Maccabaeorum 12, 29)
Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem; et, suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, iussit, ut est consuetudo in loco, adductum in Beroeam necari. (Liber II Maccabaeorum 13, 4)
Sed rex mente efferatus veniebat, peiora quam quae sub patre suo facta erant, ostensurus Iudaeis. (Liber II Maccabaeorum 13, 9)
Sed rex, accepto gustu audaciae Iudaeorum, artibus loca tentavit. (Liber II Maccabaeorum 13, 18)
Iterum rex sermonem habuit ad eos, qui erant in Bethsuris, dextram dedit, accepit, abiit; (Liber II Maccabaeorum 13, 22)
Sed his singulis, tu rex, cognitis, et regioni et obsesso generi nostro, secundum quam habes omnibus obviam humanitatem, prospice; (Liber II Maccabaeorum 14, 9)
Itaque rex exasperatus et pessimi huius criminationibus irritatus, scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de conventionibus, iubere tamen Maccabaeum citius vinctum mittere Antiochiam. (Liber II Maccabaeorum 14, 27)
Et, cum adhuc spiraret, accensus animis surrexit et, cum sanguis ad modum fontis deflueret, et gravissima essent vulnera, cursu turbas pertransiens et stans supra quandam petram praeruptam, (Liber II Maccabaeorum 14, 45)
Rex, qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. (Liber Proverbiorum 20, 8)
Ventilat impios rex sapiens et incurvat super eos rotam. (Liber Proverbiorum 20, 26)