Znaleziono 20258 Wyniki dla: Re
In hoc tantum valebimus acquiescere vobis: si esse volueritis similes nostri, circumcidatur in vobis omne masculini sexus; (Liber Genesis 34, 15)
Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram et recedemus”. (Liber Genesis 34, 17)
nec distulit adulescens quin statim, quod petebatur, expleret; amabat enim filiam Iacob valde, et ipse erat inclitus in omni domo patris sui. (Liber Genesis 34, 19)
Ingressique portam urbis, Hemmor et Sichem filius eius locuti sunt ad viros civitatis suae: (Liber Genesis 34, 20)
“Viri isti pacifici sunt erga nos; maneant in terra et perambulent eam, quae spatiosa et lata est eis; filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus. (Liber Genesis 34, 21)
Tantum in hoc valebunt viri acquiescere nobis, ut maneant nobiscum et efficiamur unus populus, si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes; (Liber Genesis 34, 22)
Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus, qui egrediebantur e porta civitatis suae. (Liber Genesis 34, 24)
Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est, arreptis duo filii Iacob Simeon et Levi fratres Dinae gladiis, ingressi sunt urbem securi; interfectisque omnibus masculis, (Liber Genesis 34, 25)
Hemmor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam. (Liber Genesis 34, 26)
Omnes opes eorum, parvulos quoque et uxores duxerunt captivas et diripuerunt omnia, quae in domibus erant. (Liber Genesis 34, 29)
Iacob autem dixit ad Simeon et Levi: “Turbastis me et odiosum fecistis me Chananaeis et Pherezaeis habitatoribus terrae huius. Nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego et domus mea”. (Liber Genesis 34, 30)
Responderunt: “Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra?”. (Liber Genesis 34, 31)